DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 288 > >|
65
Si pondus A; ſit BCD
orbiculus trochleæ pon­
deri A alligate, cuius cen
trum E; funis deinde FB
CDG circa orbiculum
voluatur, qui religetur in
F; ſitq; potentia in G ſu
ſtinens pondus A.
dico
potentiam in G ſubdu­
plam eſſe ponderis A.
ſint
funes FB GD puncti E
horizonti perpendicula­
res, qui inter ſe ſe æqui­
diſtantes erunt; tangantq;
funes FB GD circulum
BCD in BD punctis.

connectatur BD; erit BD
per centrum E ducta,
138[Figure 138]
ipſiuſ〈qué〉 centri horizonti æquidiſtans.
Cùm autem potén­
tia in G trochlea pondus A ſuſtinere debeat, funem ex altero ex­
tremo religatum eſſe oportet, puta in F; ita vt F æqualiter ſaltem
potentiæ in G reſiſtat, alioquin potentia in G nullatenus pondus
ſuſtinere poſſet.
Et quoniam potentia fune ſuſtinet orbiculum,
qui reliquam trochleæ partem, cui appenſum eſt pondus, ſuſtinet
axiculo; grauitabit hæc trochleæ pars in axiculo, hoc eſt in centro
E.
quare pondus A in eodem quoq; centro E ponderabit, ac ſi
in E eſſet appenſum.
poſita igitur potentia, quæ in G, vbi D
(idem enim prorſus eſt) erit BD tanquam vectis, cuius fulci
mentum erit B, pondus in E appenſum, & potentia in D.
con
uenienter enim fulcimenti rationem ipſum B ſubire poteſt, exi
ſtente fune FB immobili.
cæterum hoc poſterius magis eluceſcet.
Quoniam autem potentia ad pondus eandem habet proportio­
nem, quàm BE ad BD; & BE in ſubdupla eſt proportione
ad BD: potentia igitur in G ponderis A ſubdupla erit.
quod de­
monſtrare oportebat.
6 VndecimiEx præcedenti.2 Huius de vecte.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index