DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 288 > >|
1uixiſſe viderentur. & ecce repentè è tenebris (vt
confidimus) ac vinculis corporis in lucem, li­
bertatem què productus mathematicas alieniſ­
ſimo tempore optimo, & præſtantiſſimo patre
orbatas, nos verò ita conſternatos reliquit, vt e­
ius deſiderium vix longo ſermone mitigare
poſſe videamur.
Ille tamen perpetuò in alia­
rum mathematicarum explicationem verſans,
mechanicam facultatem, aut penitus præter­
miſit, aut modicè attigit.
Quapropter in hoc
ſtudium ardentiùs ego incumbere cæpi, nec me
vnquam per omne mathematum genus vagan
tem ea ſolicitudo deſeruit; ecquid ex vno
quoquè decerpi, ac delibari poſſit; quo ad me
chanicam expoliendam, & exornandam acco­
modatior eſſe poſſem.
Nunc verò cùm mihi
videar, noni ea quidem omnia, quæ ad mecha
nicam pertinent, perfeciſſe; ſed eò vſq; tamen
progreſſus, vt ijs, qui ex Pappo, ex Vitruuio,
& ex alijs didicerint, quid ſit Vectis, quid Tro­
chlea, quid Axis in peritrochio, quid Cuneus,
quid Cochlea; quomodoq; vt pondera moueri
poſſint, aptari debeant; adhuc tamen acciden­
tia permulta, quæ inter potentiam, & pondus
vectis virtute illis inſunt inſtrumentis, perdiſce­
re cupiunt, opis aliquid adferre poſſim; putaui
tempus iam poſtulare, vt prodirem; & nauatæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index