Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 334 > >|
1ſimiles ſunt illis maculis quae in Solis ſuperficie con­
ſpici ſolent.
Eâdem enim ratione, quà videmus aquam
liquoreſque alios quoſcunque, cùm igni ad moti effer­
veſcunt, atque aliquas particulas diverſae à reliquis
naturae ac minùs ad motum aptas in ſe continent,
denſam ſpumam ex particulis iſtis conflatam emittere,
quae ſupra ipſorum ſuperficiem natare, figuraſque ad­
modum irregulares & mutabiles habere ſolet: ita per­
ſpicuum eſt materiam Solis, utrimque ex ejus polis
verſùs eclipticam ebullientem, debere particulas
ſtriatas, aliaſque omnes quae facilè ſibi mutuò adhae­
rent, ac difficulter communi ipſius motui obſequuntur,
ex ſe tanquam ſpumam expellere.
XCIV.
Quomodo ex iis macu­
lae in Solis vel ſtella­
rum ſuperficie gene­
rentur.
20
15
30
5
10

Atque hinc a facile eſt cognoſcere, cur Solis maculae
non ſoleant apparere circa ejus polos, ſed potiùs
partibus eclipticae vicinis; & cur figuras habeant
valde varias & incertas; & denique cur in orbem circa
Solis polos, ſi non tam celeriter quàm ejus ſubſtantia,
ſaltem ſimul cum eà parte coeli quae illi proxima eſt,
moveantur.
XCV.
Hinc cognoſci praeci­
puas harum macula­
rum proprietates.
15
20

At verò, quemadmodum plerique liquores eandem
ſpumam, quam initio efferveſcendo emittunt, rurſus
poſtea diutiùs ebulliendo reſorbent & abſumunt: ita
putandum eſt, eàdem facilitate quà materia macula­
rum è corpore Solis emergit, atque in ejus
cumulatur, paulò pòſt etiam imminui, & partim in
ejus ſubſtantiam refundi, partimque per coelum vici­
num diſpergi.
(Non enim ex toto Solis corpore, ſed
tantùm ex materià quae recens in illum ingreſſa eſt,
maculae iſtae formantur.)
Ac reliqua materia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index