Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1maculas, ut & totum aetherem ipſis circumſuſum, quo­
niam ejus partes ad motum minùs aptae ſunt quàm
globuli ſecundi elementi, ad tertium elementum re­
ferimus ".
C.
Quomodo ex ipſis aether
circa Solem & ſtella
generetur.
Huncque
aetherem & iſtas ma­
culas ad tertium ele­
mentum referri.
25
30


Sed verò macularum productio vel diſſolutio à tam
minutis & tam incertis cauſis dependet, ut minimè ſit
mirandum, ſi quando nullae prorſus in Sole appareant,
vel ſi è contrà nonnunquam ſint tam multae, ut totum
ejus lumen obſcurent.
Ex hoc enim quòd pauca aliqua

ex ramentis primi elementi ſibi invicem adhaereſcant,
ſit unius maculae rudimentum, cui facilè poſtea plura
alia junguntur, quae, niſi in priora illa impingendo
partem ſuae agitationis amitterent, ſibi mutuò non
poſſent adhaerere.
CI.
Macularum productio­
nem & diſſolutionem
à cauſis valde incertis
pendere.
5
10


Notandumque eſt maculas iſtas, cùm primum ge­
nerantur, eſſe corpora molliſſima & rariſſima, ideòque
facilè frangere impetum ramentorum primi elementi,
quae in ipſas impingunt, & illa ſibi adjungere.
Paula­
tim autem poſtea interiorem earum ſuperficiem, con­
tinuo motu ſubſtantiae ſolaris cui contigua eſt, non
tantùm abradi & perpoliri, ſed etiam condenſari &
indurari, aliâ interim earum ſuperficie, quae coelo ob­
verſa eſt, molli & rarâ remanente.
Ideoque ipſas non
facilà diſſolvi, ex eo quòd materia Solis interiorem
earum ſuperficiem lambat, niſi ſimul etiam earum oras
circumfluat & tranſcendat, ſed contrà potiùs ſemper
augeri, quamdiu iſtae earum orae, ſupra Solis ſuperfi­
ciem eminentes, ejus materiae occurſu non denſantur.

Hincque poteſt contingere, ut aliquando una & eadem
macula ſupra totam ſuperficiem alicujus ſideris ſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index