DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
1
PROPOSITIO IIII.
Sit vectis AB, cuius fulcimentum ſit A; qui
bifariam diuidatur in D: ſitq; pondus C in D
appenſum; duæq; ſint potentiæ æquales in BD
pondus C ſuſtinentes.
Dico unamquamq; poten
tiam in BD ponderis C ſubtriplam eſſe.
Quoniam enim altera
potentia eſt in D colloca
ta, & pondus C in eodem
puncto D eſt appenſum;
potentia in D partem
ponderis C ſuſtinebit ip­
ſi potentiæ D æqualem.

143[Figure 143]
quare potentia in B partem ſuſtinebit reliquam, quæ pars dupla erit
ipſius potentiæ in B; cùm pondus ad potentiam eandem habeat
proportionem, quam AB ad AD: & potentiæ in BD ſunt æqua­
les; ergo potentia in B duplam ſuſtinebit partem eius, quam ſuſti
net potentia in D.
diuidatur ergo pondus C in duas partes, qua
rum vna ſit reliquæ dupla; quod fiet, ſi in tres partes æquales EFG
diuiſerimus: tunc enim FG dupla erit ipſius E.
Itaq; potentia
in D partem E ſuſtinebit, & potentiam in B reliquas FG.
vtreq;
igitur inter ſe ſe æquales potentiæ in BD ſimul totum ſuſtinebunt
pondus C.
& quoniam potentia in D partem E ſuſtinet, quæ ter
tia eſt pars ponderis C, ipſiq; eſt æqualis; erit potentia in D ſub
tripla ponderis C.
& cùm potentia in B ſuſtineat partes FG, qua
rum potentia in B eſt ſubdupla; erit in B potentia vni partium FG,
putà G æqualis.
G verò tertia eſt pars ponderis C; potentia
igitur in B ſubtripla erit ponderis C.
Vnaquæq; ergo potentia in
BD ſubtripla eſt ponderis C.
quod demonſtrare oportebat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index