Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
< >
page |< < of 355 > >|
1ex ſe patet, remotiores ſcilicet partes diametrorum à centro velocius mo­
ueri, quàm viciniores; ex hac enim maiori velocitate ſequitur maiore etiam
vi moueri, vnde & potentiæ mouenti in extremo eius vis augebitur, & plus
poterit quam ſola ſine vecte, eſt enim vectis duæ ſemidiametri altera alte­
ram longior; ex quibus fortè apparet vnde vectis vires oriantur.
His igitur tanquam huius Mechanicæ facultatis principijs poſitis, ad va­
rias Quæſtiones diſcutiendas accedit.
QVÆSTIO PRIMA
De Libra.
242
Cvr autem maiores libræ minoribus ſint exactiores, palàm eſt ex
præmiſſis principijs.
conſiderare enim oportet, quod in motu li­
bræ deſcribitur quidam circulus, cuius diameter ſunt ipſa libræ
brachia, centrum verò eſt ſpartum, ſiue trutina; hoc enim pun­
ctum in motu libræ manet: duo verò brachia ſunt veluti duæ ſemidiametri
82[Figure 82]
à centro exeuntes, vt in figura cerne­
re eſt, in qua centrum, ſiue ſpartum
eſt vbi C, reliqua ſunt manifeſta.
In
eadem porrò figura libra maior ſit
A B. minor verò circa idem ſpartum
C, ſit F G.
Iam vt præmiſſum eſt, ea­
dem vi, vel eodem onere in lance B,
poſito, mouebitur velocius brachium
libræ maioris, quàm minoris ſit ma­
ior tranſlata ad locum D E, ergò com­
mota eſt per arcum B E, vel A D.
Minor autem libra acta eſſet per mino­
rem arcum G I, vel F H, melius autem apparet arcus B E, maior, quam mi­
nor G I, atque hoc eſt, quòd maiores libras exactiores facit.
hincque; etiam eſt,
quòd nonnulla pondera in minimis libris adeò paruam brachiorum aper­
tionem faciant, vt ægrè percipi poſſit; in magnis verò propter brachiorum
longitudinem valdè ſenſibilem efficiant.
quædam verò benè, & in magnis,
& in paruis apparent, ſed tamen ſemper melius in magnis ob dictam ratio­
nem.
Quamobrem machinantur ij, qui purpuram vendunt, vt pendendo
defraudent, tum in medio libræ non ponentes ſpartum, vt hoc modo bra­
chium ex vna parte longius factum facilius moueatur, & proinde à minori
purpuræ pondere; tum etiam plumbum in lancem illam infundentes inquam
merces imponitur, vel partem illam lancis, quam magis grauitare cu­
piunt ex ligno radici proximo, vel ex nodoſo facientes: lignum
enim, quod radici proximum eſt, graue admodum eſt,
quemadmodum etiam nodus; quia nodus eſt,
quædam radix.
Atque hæc eſt huius pri­
mæ quæſtionis paraphraſis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index