DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
1
Sit pondus A; ſit BCD orbiculus tro­
chleæ ponderi A alligate, cuius centrum
E; & FGH trochleæ ſurſum appenſæ, cu­
ius centrum k; & LFGHBCDM funis
orbiculis circumducatur, qui religetur in L
trochleæ inferiori; ſitq; potentia in M ſu­
ſtinens pondus A.
dico potentiam in M
ſubtriplam eſſe ponderis A.
ducantur FH
BD per centra kE horizonti æquidiſtan­
tes, ſicut in præcedentibus dictum eſt.
Quo­
niam enim funis FL trochleam ſuſtinet in­
feriorem, quæ ſuſtinet orbiculum in eius
centro E; erit funis in L vt potentia ſuſti­
nens orbiculum, ac ſi in ipſo E centro eſſet;
potentia verò in M eſt, ac ſi eſſet in D;
efficietur igitur DB tanquam vectis, cuius
fulcimentum erit B; pondus verò A (vt ſu
pra oſtenſum eſt) ex E ſuſpenſum à dua­
bus potentiis altera in D, altera in E ſuſten
tatum.
Cùm autem in pondere ſuſtinendo
vectes FH BD immobiles maneant, ſi in
funibus FL HB appendantur pondera, e­
runt hæc ipſa æqualia; cùm vectis FH ha­
beat fulcimentum in medio; alioquin ex al
tera parte deorſum fieret motus, quod tamen
non contingit.
tam igitur ſuſtinet funis FL,
quàm HB.
deinde quoniam ex medio ve­
145[Figure 145]
cte BD pondus ſuſpenditur, idcirco ſi duæ fuerint potentiæ in BD
pondus ſuſtinentes, erunt inuicem æquales.
& quamquam funis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index