Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1quae veniunt ab alio polo & contrario modo ſunt in­
tortae recipiendas.
CV.
Multos eſſe meatus in
maculis, per quos li­
berè tranſeunt parti­
culae ſtriatae.
5
10
15
36[Figure 36]

Nempe particulae ſtriatae primi elementi, venientes
non ab uno aliquo pundo duntaxat, ſed à totâ coeli
regione quae eſt verſus polum A, & tendentes
verſus unicum punctum I, ſed verſus totum medium
coeli H I Q, formant ſibi meatus in maculâ deſg, ſe­
cundùm lineas rectas axi ſd paralleles, vel nonnihil
utrimque verſus d convergentes, horumque meatuum
aditus in totà ejus ſuperficiei medietate eſg
ſunt, & exitus in alià medietate edg: ita ſcilicet ut
particulae ſtriatae, venientes à parte A, facilè quidem
ipſos ingredi poſſint per partem eſg, & egredi per ad­
verſam edg, non autem unquam regredi per hanc edg,
nec egredi per eſg. Quia, cùm tota iſta macula
conſtet niſi ex ramentis primi elementi minutiſſimis,
quae, ſibi mutuò adhaerentia, quoſdam quaſi ramulos
componunt, particulae ſtriatae, venientes à parte ſ,
iſtorum ramulorum extremitates, ſibi in meatibus iſtis
occurrentes, inflectere debuerunt verſus d; ideòque,
ſi per eoſdem meatus eis eſſet regrediendum à d ver­
ſus ſ, iſtae ramulorum extremitates nonnihil aſſurgen­
tes ipſarum tranſitum impedirent.
Eodemque modo
particulae ſtriatae, venientes à parte B, meatus alios
ſibi excavarunt, quorum ingreſſus in totâ
edg ſparſi ſunt, & egreſſus in adverſâ eſg.
CVI.
Quae ſit diſpoſitio iſto­
rum meatuum, & cur
particulae ſtriatae per
illos retrogredi non
poſſint.
5
10
15
20
25

Notandumque eſt iſtos etiam meatus cochlearum
inſtar eſſe excavatos, ad formam particularum ſtriata­
rum quas admittunt, ideòque illos qui unis patent, non
patere aliis à polo oppoſito venientibus, &
modo intortis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index