Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
151 114
152 115
153 116
154 117
155 118
156 119
157 120
158 121
159 122
160 123
161 124
162 125
163 126
164 127
165 128
166 129
167 130
168 131
169 132
170 133
171 134
172 135
173 136
174 137
175 138
176 139
177 140
178 141
179 142
180 143
< >
page |< < (121) of 525 > >|
158121Ioan. de Sacro Boſco. vt ex O, per diuerſas lineas deſcendent, terra videlicet per lineam CB, & aqua
per lineam C A.
Idemq́ue dices de puncto D: Quod nõ contingeret, ſi vtrum-
que elementum ad centrum mundi F, ferretur.
Quare idem eſt centrum terræ,
aquæ, ac totius Vniuerſi, &
propterea una, eademq́ue ſphæra, ſiue globus ex ter
ra, &
a qua conſtituetur. Si enim duos diuerſos globos conſtituerent, non poſ-
ſent idem continere centrum, cum tunc vnus globus alterum interſecaret;
quemadmodum neque duo circuli ſe mutuo interſecantes idem poſſunt cen-
11Reſponſi@
auctorum
contratiæ
ſententiæ.
trum habere.
Sed reſpondẽt auctores contrariæ ſententiæ, ex hac ratione
ſolum colligi, centrum totius Vniuerſi eſſe quidem centrum grauitatis terræ
&
aquæ, ad quod nimirum naturaliter tendunt, non autem centrum magnitu-
dinis earum.
Poteſt enim vnum & idem corpus habere centrum ſuæ magni-
22Centrũ gra
uitatis cu-
iuſque cor@
poris quid.
tudinis diuerſum à centro ſuæ grauitatis.
Quod ut intelligatur, ſciendum eſt
centrum grauitatis alicuius corporis eſſe punctum illud, quod ſemper ad per-
pendiculum tendit ad centrum totius Vniuerſi, quomodocunque, ac quo-
tieſcunque ſuſpendatur corpus, ita tamen vt libere pendeat.
Vel, vt Pappus
definit, punctum illud intra corpus poſitum, à quo ſi graue appenſum mente
concipiatur, dum fertur, quieſcit;
& ſeruat eam, quàm in principio habebat, po
ſitionem, neque in ip ſa latione circumuertitur.
Qua ratione quoduis corpus
ſiue rotundum ſit, ſiue non, centrum grauitatis habet.
Centrum uero magni-
33Centrũ ma
gnitudinis
cuiuſq. cor-
poris quid.
tudinis.
eſſe punctum æqualiter remotum ab omnibus partibus extremis: quod
quidem proprie in ſolo corpore ſphærico reperitur, in corporibus autem
regularibus improprie:
Punctum enim illud dicitur in quolibet eſſe centrum
magnitudinis, quod centrum eſt ſphærę, quæ illi circumſcribi poteſt, uel in-
ſcribi.
Hæc duo centra vnum, & idem ſunt in corpore ſphærico, quod unifor-
me ſit in grauitate, ut uerbi gratia in ſphæra plumbea, ſiue ferrea, &
c. at in cor-
pore ſphærico diſſormi in grauitate, ut in ſphæra partim lignea, partim lapi-
dea;
plumbea, ſeu ferrea, & c. aliud eſt centrum grauitatis, aliud magnitudinis.
Nam in medio illius globi erit centrum magnitudinis; centrum uero grauita-
tis erit punctum in parte grauiori exiſtens, quod quidem cum centro totius
Vniuerſi coniungeretur, idemq́ue efficeretur, ſi corpus illud non impeditum
44Centrum
rauitatis
in quoli-
bet corpore
qũo cogno.
ſcatur.
ad ipſum ferretur.
Cognoſcitur autem centrum grauitatis cuiuſlibet corporis,
quantumuis etiam irregularis, ac difformis, hac ratione.
Suſpendatur libere
corpus, cuius centrum inueſtigatur, &
à ſuſpenſionis ſigno filum cum per-
pendiculo demittatur, noteturq́ue linea, quàm filum in corpore deſignat-
deinde rurſus ex alio puncto ſuſpendatur idem corpus, à quo rurſus filum
cum perpendiculo demittatur, notata quo-
que linea ipſius fili in corpore.
Quoniam
50[Figure 50] igitur, vtcunque corpus pendeat, cen-
trum grauitatis in linea illa perpendicula-
ri, quæ ad centrum mundi uergit, repe-
ritur, neceſſe eſt utramque perpendicu-
larem per grauitatis centrm tranſire.
Pun-
ctum igitur illud corporis, in quo ſe inter-
ſecant duæ illæ lineæ perpendiculares, cen-
trum grauitatis indicabit, vt in hoc ſchema-
te conſpicis;
in quo primum punctum ſuſpen
ſionis ſit A, linea uero perpendiculi in cor-
pore notata A B;
punctum ſecundum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index