Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1deſg ipſum terminaret; ſed quia haec macula non per­
mittit illud augeri, globuli coeleſtes ei proximi paulò
majora ſolito intervalla circa ſe relinquent, & plus
materiae primi elementi in iis intervallis continebitur,
quae, quandiu in ipſis erit diſperſa, non magnas vires
habere poteſt.
Si autem contingat particulas primi

elementi, per poros maculae exeuntes in globulos
illos impingentes, vel aliam quamvis cauſam, aliquos
ex iſtis globulis à maculae ſuperficie ſejungere, mate­
ria primi elementi, ſpatium intermedium ſtatim re­
plens, ſatis virium habebit ad alios globulos iſtis
vicinos ab eàdem maculae ſuperficie ſejungendos; &
quò plures ab illâ ita ſejunget, eò plus virium acqui­
ret: ideòque breviſſimo tempore, ac tanquam in mo­
mento, ſupra totam iſtam ſuperficiem ſe diſſundet;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index