Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
< >
page |< < of 355 > >|
190[Figure 90]
quidem duo triangula ſunt ſimi­
lia, & rectè concluditur F Y, mi­
nus eſſe quàm D Y, ſed tamen
non videntur iſta propoſitum
oſtendere, quod erat, plus nauim
procedere, quàm palmulam re­
trocedere.
Fateor quidem tex­
tum hunc eſſe obſcuriſſimum,
idque; propterea fortè quia eſt admodum corruptus, præſertim circa chara­
cteres, qui corrigendi ſunt vti nos facimus.
neſcio qua ratione Piccolomi­
neus videatur ſibi locum hunc explicaſſe.
Forſitan addenda ſunt nonnulla
hoc pacto; cum initio remigationis ponamus remum in ſitu A B, in fine ve­
rò primæ impulſionis in D F, ſcalmum verò circa medium remi in G, pri­
mo; vltimo erit etiam circa medium D F, vbi H, quare ſcalmus tranſlatus
eſt à G, ad H, totaque; G H, perficit, quam deberet Ariſtot. vt ſibi conſtaret
probare eſſe maiorem ipſa B F, quam palmula obiuit, & conſequenter pro­
baſſet nauigium plus proceſſiſſe, quàm palmula receſſerit: quod propoſue­
rat.
Verum hoc non demonſtrat; neque ex præmiſſis deduci poteſt. poſtea
ſubdit (Stans autem erit medium vbi eſt G, in contrarium enim ipſi, quod in mari
eſt, extremo B, procedit, vbi extremum in nauigio eſt A, non procederet autem
vbi est D, niſi commoueretur nauigiŭm, & eò transferretur vbi eſt remi principium)
vbi in textu mendosè legitur C, pro G.
Senſus porrò horum verborum eſt hic; ſi remus circa ſcalmum G, verte­
retur, & tamen nauis ab eo non propelleretur, ſed ſtaret, tunc medium na­
uis maneret vbi G, per motum enim remi impellitur in contrarias partes
ipſi palmulæ B, quæ eſt in mari, quia ſequitur motum alterius extremi A,
manubrij ſcilicet remi, qui eſt in naui: quod autem nauigium à remo mo­
neatur, ſignum eſt, quia manubrium A, non procederet vbi eſt D, niſi pari­
ter cum remo nauigium illorſum conſequeretur.
Hæc quidem Ariſt. circa
motum nauigij imperfectè admodum niſi textus corruptionem cauſetur, di­
xiſſe videatur.
Quapropter operæpretium me facturum exiſtimo, ſi Petri
Nonij acutiſſimi Mathematici, ſubtiliſſimas, ſcituque; digniſſimas in præſens
problema annotationes hoc loco deſcripſero, ex quibus perfectè, ac ma­
thematicè toti huic quæſtioni fit ſatis, quæ ſic ſe habent.
In Problema Mechanicum Arist. de motu Nauigij
ex remis, annotatio Petri Nonij.
Cvm olim diſcipulis noſtris mechanicas Ariſt. quæſtiones interpre­
taremur, nonnulla circa problema illud annotauimus, cur magis
procedat nauigium, quam remi palmula in contrarium.
Ariſtot.
enim ratiocinatio obſcura eſt; quam nos tamen, vt aliquid lucis
haberet, ad hunc modum explicauimus; & propter materiæ ſimilitudinem
hiſce noſtris libris de nauigandi ratione adiunximus.
Supponit autem ipſe
auctor remi palmulam retrocedere, quoties nauigium in anteriora

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index