DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 288 > >|
1PROPOSITIO VIII.
Sint duo vetes AB CD bifariam diuiſi in EF,
quorum fulcimenta ſint AC, & pondus G in
punctis EF vtriq; vecti ſit appenſum, ita vt ex
vtroq; æqualiter ponderet; treſq; ſint potentiæ
æquales in BDE pondus G ſuſtinentes.
Dico
vnamquamq; ſeorſum ex dictis potentiis ſub­
quintuplam eſſe ponderis G.
Quoniam enim pondus G
appenſum eſt in EF, & tres
ſunt potentiæ in EBD æqua
les; ideo potentia in E partem
tantùm ponderis G ſuſtinebit
ipſi potentiæ in E æqualem;
potentiæ verò in BD partem
ſuſtinebunt reliquam; & pars,
quam ſuſtinet B, erit ipſius
dupla; pars autem, quam ſu
152[Figure 152]
ſtinet D, erit ſimiliter ipſius D dupla; propter proportionem
BA ad AE, & DC ad CF.
Cùm itaq; potentiæ in BD ſint æqua
les, erunt (ex iis, quæ ſupra dictum eſt) partes ponderis G, quæ
à potentiis BD ſuſtinentur, inter ſe ſe æquales; & vnaquæq; du
pla eius partis, quæ à potentia in E ſuſtinetur.
diuidatur er­
go pondus G in tres partes, quarum duæ ſint inter ſe ſe æquales,
nec non vnaquæq; ſeorſum alterius tertiæ partis dupla.
quod
fiet, ſi in quinq; partes æquales HKLMN diuidatur; pars
enim compoſita ex duabus partibus kL dupla eſt partis H; pars
quoq; MN eiuſdem partis H eſt ſimiliter dupla.
quare & pars
kL parti MN erit æqualis.
Suſtineat autem potentia in E par
tem H; & potentia in B partes KL; potentia verò in D partes

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index