Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
< >
page |< < of 355 > >|
194[Figure 94]
decurſum motu proprio ſpatij B D, duplum
ſit: recta verò linea C H, curuæ reſpondeat
C G, quæ à remi palmula deſcripta eſt.
Di­
co ipſas rectas lineas B D, & C H, æquales
eſſe.
Nam in duobus triangulis B A E, &
C B Z, duæ rectæ lineæ A E, & C Z, æqua­
les ſunt.
In parallelogrammo autem B H,
duæ B D, & H Z, æquales, atqui recta A E,
dupla eſt rectæ B D, per hypotheſim; dupla
eſt igitur, & C Z, rectæ H Z, quapropter
C H, & H Z, æquales erunt, Duæ igitur
C H, & B D, æquales per communem ſen­
tentiam.
Et quia nauigium tantum ſpatium de­
currit ſemper, quantum ſcalmus: ſi igitur
remi manubrium motu proprio duplum
confecerit ſpatium, quàm nauigium, tan­
tum prouehetur nauigium, quantum pal­
mula retroceſſerit, quod demonſtrandum
erat.
PROPOSITIO QVARTA.
Si nauigium minus ſpatium decurrat, quàm remi manu­
brium, ſed ſupra dimidium, magis prouehetur, quàm pal­
mula retrocedat; ſi verò citra dimidium, minus.
In deſcripta enim figura ponatur B D, minor quam A E, ſed eius dimi­
dio maior.
Dico, quod ipſa B D, maior eſt quàm C H. Nam B D, &
H Z, æquales ſunt: Ad hæc A E, & C Z, æquales ſunt rectæ lineæ; ma­
ior igitur erit H Z, dimidio ipſius A E: quapropter reliqua C H, mi­
nor dimidio erit eiuſdem A E, & minor igitur erit C H, quàm B D.
Spa­
tium autem B D, id eſt, quod nauigium conficit, ſpatium verò C H, remi
palmula in contrarium decurrit; idcircò prior pars Theorematis vera eſt.
Poſterior autem ſimiliter oſtendetur. ſi enim B D, minor eſt dimidio ipſius
A E: minor igitur erit, & H Z, dimidio eiuſdem A E; & quoniam A E, &
C Z, æquales ſunt: reliqua igitur C H, dimidio eiuſdem A E, maior erit: &
proinde minor erit B D, quàm C H.
Nauigium igitur minus ſpatium de­
curret in anteriora, quam remi palmula in contrarium, quod demonſtran­
dum ſuſcepimus.
Corollarium.
Ex hac, & præcedenti infertur, quod ſi remi manubrium motu proprio
maius ſpatium decurrat, quàm nauigium, ſiue id ſit duplum, ſiue

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index