Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 334 > >|
1paſſio eſt, & pati eſt ab aliquo pendere, nullo modo
Deum ſentire putandum eſt, ſed tantummodo intelli­
gere & velle: neque hoc ipſum ut nos, per operatio­
nes quodammodo diſtinctas, ſed ita ut, per unicam a,
ſemperque eandem & ſimpliciſſimam actionem,
ſimul intelligat, velit & operetur.
Omnia, inquam,
hoc eſt, res omnes: neque enim vult malitiam peccati,
quia non eſt res.
XXIII.
Deum non eſſe corpo­
reum, nec ſentire ut
nos, nec velle mali­
tiam peccati.
25
30
5

Jam verò, quia Deus ſolus omnium quae ſunt aut
eſſe poſſunt vera eſt cauſa, perſpicuum eſt
philoſophandi viam nos ſequuturos, ſi ex ipſius Dei
cognitione rerum ab eo creatarum explicationem de­
ducere conemur, ut ita ſcientiam perfectiſſimam, quae
eſt effectuum per cauſas, acquiramus.
Quod ut ſatis
tutò & ſine errandi periculo aggrediamur, eâ
cautelâ eſt utendum, ut ſemper quàm maximè recor­
demur, & Deum authorem rerum eſſe infinitum, &
nos omnino finitos.
XXIV.
A Dei cognitione ad
creaturarum cogni­
tionem perveniri,
recordando eum eſſe
infinitum, & non fi­
nitos.
10
15

Ita ſi fortè nobis Deus de ſe ipſo vel aliis aliquid
revelet, quod naturales ingenii noſtri vires excedat,
qualia jam ſunt myſteria Incarnationis & Trinitatis,
non recuſabimus illa credere, quamvis non clarè in­
telligamus.
Nec ullo modo mirabimur multa eſſe, tum
in immenſâ ejus naturâ, tum etiam in rebus ab eo
creatis, quae captum noſtrum excedant.
XXV.
Credenda eſſe omnia
quae à Deo revelata
ſunt, quamvis cap­
tum noſtrum exce­
dant.
20
25

Ita nullis unquam fatigabimur diſputationibus de
infinito.
Nam ſanè, cùm ſimus finiti, abſurdum eſſet
nos aliquid de ipſo determinare, atque ſic illud quaſi
Sinire ac comprehendere conari.
Non igitur reſpon­
dere curabimus iis, qui quaerunt an, ſi daretur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index