DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber
page |< < of 288 > >|
76
Iiſdem poſitis, ſpatium potentiæ pondus
mouentis eſt æquale ſpatio eiuſdem ponderis
moti.
Quoniam enim oſtenſum eſt, dum F eſt in M, pondus A, hoc
eſt punctum H eſſe in G; & cùm funis HBCDEF ſit æqualis
GBCDENFM, eſt enim idem funis; dempto igitur communi
GBCDENF, erit HG ipſi FM æqualis.
ſimiliterq; oſtende­
tur, deſcenſum F ſemper æqualem eſſe aſcenſui H.
ergo ſpatium
potentiæ æquale eſt ſpatio ponderis.
quod erat demonſtran­
dum.
Præterea potentia idem pondus per æquale
ſpatium in æquali tempore mouet, tàm fune
hoc modo orbiculo trochleæ ſurſum appenſæ
circumuoluto, quàm ſine trochlea: dummo­
do ipſius potentiæ lationes in velocitate ſint æ­
quales.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index