Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1culus à ſeipſo ſecundum diametrum mouetur, ideſt circa ſuum centrum re­
trahit continuò extrema diametri; ne recta ſecundum naturalem lationem
ferantur, ſed in orbem circulariter circa centrum gyrentur.
hæc Ariſt. Re­
ſtat vt ſatisfaciam promiſſis.
Dictum eſt ab Ariſt. in textu (Sicut diameter ad diametrum, ita maior circu­
lus ad maiorem) quæ verba intelligenda eſſe non de circulis, ſed de periphæ­
rijs, vti expoſui, manifeſtum eſt ex 11. propoſit.
5. Pappi Alexandrini, quæ
talis eſt: Circulorum circunferentiæ inter ſe ſunt vt diametri.
quam etiam
Pater Clauius demonſtrat propoſ.
2. lib. 8. & propoſ. 1. lib. 4. Geom. pract.
ſi autem de ipſis circulis intelligerentur falſa eſſent, non enim eſt circulus
ad circulum, vt diameter ad diametrum; ſed circuli ſunt inter ſe, quemad­
modum à diametris ipſorum quadrata per ſecundam 12. Elem. quadrata
autem ſunt inter ſe in duplicata ratione laterum per 20. 6. eiusque corolla­
rium; hoc eſt ſi fiat, vt latus maioris quadrati ad latus minoris, ita latus mi­
noris ad aliam tertiam lineam, erit quadratum maius ad minus, vt latus
ipſius ad tertiam illam lineam; non autem vt ad latus minoris.
cum ergo
circulus ſit ad circulum, vt quadratum diametri ad quadratum diametri,
& quadrata non habeant rationem laterum, ſeu diametrorum prædictorum,
ſed illorum duplicatam, neque circuli inuicem illam habere poterunt.
Illud demum non ignorandum, quod Guidus Vbaldus propoſit. 1. de Tro­
chlea, demonſtrat, quod nimirum potentia ſuſtinens pondus per rotulam,
cui funis ſupernæ fuerit circumductus, qualis ea eſt, qua ad hauriendam ex
puteis aquam vtimur, talis inquam potentia eſt æqualis ponderi; cuius ra­
tio eſt, quia tunc trochlea fit vectis, cuius fulcimentum eſt in medio vectis,
pondus verò, & potentia in extremitatibus ſunt, & æquidiſtant ab hypomo­
clio, & propterea cum ſit eadem proportio ponderis ad potentiam, quæ di­
ſtantiæ ad diſtantiam, vt ſupra quęſt.
3. probatum eſt ex Archimede, & Gui­
do Vbaldo, diſtantiæ autem ſint æquales, erunt etiam pondus, & potentia
æqualia, ideſt, ſi pondus eſſet vnius libræ, ſuſtineretur à tanta vi, quanta opus
eſt ad libram vnam ſuſtinendam, & non amplius.
vt autem clarè appareat
vectis in trochlea, & hypomoclion, & æquales diſtantiæ, ſit figura, in qua
98[Figure 98]
pondus D, ductario funi D C B E, alligatum.
poten­
tia ſuſtinens E. axis autem erit diameter rotulæ B A C,
nam potentia premit rotulam in B, & pondus in C, &
cum rotula ſuſtineatur in A, à ſuſpenſorio F A. erit
punctum A, hypomoclion, quia in motu vectis eua­
dit centrum, eſtque; punctum manens.
æquales autem
diſtantiæ vtrinque ab hypomoclio ſunt B A, A C, ſunt
enim ex centro eodem.
ex quibus manifeſtum eſt hu­
iuſmodi rotulam nullam vim mouenti addere, ſed ſo­
lum illud præſtat, vt omne tollat impedimentum,
quemadmodum ait Ariſt. manifeſtum etiam eſt ma­
iorem vim quamlibet, quam ſit ea, quæ ſuſtinet, poſſe
idem pondus ſurſum mouere.
hæc & præſenti loco, &
ſequentibus lucem afferre poſſunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index