Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 355 > >|
1branæ literas truncas, atque mutilas reddebat; cum partim continerentur
citra iuncturas, partim vltra: eæquè partes, quæ ſimul fuerant ſcriptæ, &
continuatæ, poſt reſolutionem erant ab inuicem valde diſſitæ.
quapropter
Imperator commenti totius conſcius, eandem membranam ſcytali alteri
priori omninò ſimili, æqualique; eodem modo, quo prius circumponebat, ſicque;
iuncturæ priores redibant, quæ literas, ac verba mutila, & imperfecta in
integrum reſtituebant, vt facilè legi poſſent.
hoc illi vtebantur ſecreto, cum
literas ad Imperatores ſuos miſſas, hoſtibus occultas eſſe volebant.
Ex quibus conijcere licet ſcytalam fuiſſe lignum oblongum, & teres, ſiue
vt Geometræ dicunt, Cylindrum; in cuius tamen extremitatibus eſſent
margines duo aliquantulum prominentes, ceu binæ rotæ, cum ipſo tamen
continuæ, & connexæ, vt cum ipſo ſimul conuoluerentur; non tamen tan­
99[Figure 99]
quam circa axem.
cuius hanc accipe fi­
guram.
Quærit igitur Ariſt. cur huiuſ­
modi ſcytalæ facilius moueantur, quo
maiores ipſarum ſunt rotæ.
Cui quæ­
ſtioni ſimul, ijſdemque verbis, quibus
quæſtioni de maioribus rotulis reſpondet, ſed non ſatisfacit ob eandem ra­
tionem, quam ibi attuli.
Crediderim tamen maiores ſcytalas, & maiores
curruum rotas, & alia id generis, quæ volutantur, ita vt motu progreſſiuo
mutent locum, facilius moueri, ſed ob aliam cauſam, quia nimirum maio­
res rotæ minus ſi quid obuiam fiat, offenſant, quia ſua magnitudine quem­
libet obicem facilè ſuperare poſſunt; cuius cauſa eſt angulus acutiſſimus,
quem cum terra facit; at verò exiguæ rotæ, ſi cui maiori obſtaculo obuia­
rint, ipſum nequeunt ſuperare, aut ſuperaſcendere, quia angulum cum ter­
ra faciunt inſto maiorem, vnde facilè ipſorum curſus inhibetur, ipſæque; pro­
pterea præ maioribus tardiores euadunt.
Atque hæc in hanc quæſtionem
dicta ſufficiant.
QVÆSTIO DECIMA
De libra vacua, & alijs ſimilibus.
251
Cvr libræ, quæ omni incumbente pondere ſunt vacuæ ab impoſito
pondere facilius mouentur, quàm ſi quopiam inexiſtente pondere
aliud rurſus onus ſuperaddatur.
ſimiliter etiam rota, & huiuſmodi
quippiam, quod grauius quidem eſt, difficilius commouetur quàm
læue, v. g. rota ferrea difficilius, quàm lignea.
ſimiliter quæ maiora ſunt,
etiam ſi ex eadem materia conſtent difficilius mouentur quàm minora, vt
rota maior ferrea, quàm minor etiam ferrea.
Habet hæc quæſtio tres par­
tes, quibus Ariſt. reſpondet dicens, quod graue eſt ægrè moneri non ſolum
contra nutum ſuum, ideſt ſurſum, ſed etiam in obliquum, ſeu ad latera, quia
grauia deorſum nutant, non ſurſum, nec in tranſuerſum: ideo libræ cum one­
re, quia ſunt grauiores, & rota ferrea quàm lignea, & ferrea etiam maior,
quàm minor grauior eſt, ideò difficilius agitatur.
Contra quam reſponſionem ſic fortè obijcies; in præcedenti enim

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index