DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
1& pondus in k appenſum.
quòd ſi punctum C omnino fue
rit immobile, moueaturq; ve
ctis EC in NC; & diuidatur
NC bifariam in L: erunt CL
LN ipſis Ck KE æquales.

quare ſi vectis EC eſſet in CN,
punctum k eſſet in L; & ſi du
catur LM horizonti perpendi
cularis, quæ ſit etiam æqualis
kH; eſſet pondus A, hoc eſt
punctum H in M.
ſed quoniam
potentia in F dum tendit ſur­
ſum mouendo orbiculum, ſem
per mouetur ſuper rectam EFG,
quæ ſemper eſt quoq; æquidi
ſtans BC; neceſſe erit orbicu
lum trochleæ ſemper inter li­
neas EG BC eſſe: & centrum
k, cum ſit in medio, ſuper
rectam lineam HkT ſemper
moueri.
Itaq; ducatur per L li
nea PTLQ horizonti, & EC
æquidiſtans, quæ ſecet Hk pro­
ductam in T; & centro T, ſpa
tio verò TQ, circulus deſcriba
160[Figure 160]
tur QRPS, qui æqualis erit circulo CED; & puncta PQ tangent fu
nes FE BC in PQ punctis.
rectangulum enim eſt PECQ, &
PT TQ ipſis EK kC ſunt æquales.
deinde per T ducatur R
TS diameter circuli PQS æquidiſtans ipſi NC; fiat〈qué〉 TO æqua
lis kH.
dum autem centrum k motum erit vſq; ad lineam PQ,
tunc centrum k erit in T.
oſtenſum eſt enim centrum orbiculi ſu
per rectam HT ſemper moueri.
idcirco vt centrum k ſit in li
nea PQ ipſi EC æquidiſtante, neceſſe eſt vt ſit in T.
& vt vectis
EC eleuetur in angulo ECN, neceſſe eſt, vt ſit in RS, non au­
tem in CN: angulus enim RSE angulo NCE eſt æqualis, & ſic

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index