DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 288 > >|
78fulcimentum C non eſt penitus immobile. cùm totus orbiculus ſur
ſum moueatur, toruſq; mutet totum locum; habet tamen C ratio
nem fulcimenti, quia minus mouetur C, quàm k, & E: punctum
enim E mouetur vſq; ad R, & K vſq; ad T, punctum verò C vſq;
ad S tantùm.
quare dum centrum K eſt in T, poſitio orbiculi erit
QR PS: & pondus A. hoc eſt punctum H erit in O; cùm TO
ſit æqualis kH; poſitio verò EC, ſcilicet vectis moti, erit RS, po
tentiaq; in F mota erit ſurſum per rectam EFG.
eodem autem
tempore, quo k erit in T, ſit potentia in G: dum autem vectis EC
hoc modo mouetur, adhuc ſemper remanent GP BQ inter ſe ſe æ­
quidiſtantes, atq; horizonti perpendiculares, ita vt vbi orbiculum
tangunt, vt in punctis PQ; ſemper linea PQ erit diameter orbi
culi, & tanquam vectis horizonti æquidiſtans.
dum igitur orbi­
culus mouetur, & circumuertitur, ſemper etiam mouetur vectis
EC, & ſemper remanet alius vectis in orbiculo horizonti æquiſtans,
vt PQ; ita vt potentia in F ſemper moueat pondus vecte hori
zonti æquidiſtante, cuius fulcimentum erit ſemper in linea CB; &
pondus in medio vectis appenſum; potentiaq; in linea EG.
quod
erat oſtendendum.
Ex 1 huiusEx 2 huiusEx 34 primi.29 Primi.
Iiſdem poſitis, ſpatium potentiæ pondus
mouentis duplum eſt ſpatii eiuſdem ponderis
moti.
Cùm enim oſtenſum ſit, dum k eſt in T, pondus A, hoc eſt
punctum H eſſe in O, & in eodem etiam tempore potentiam in
F eſſe in G: & quoniam funis BCDEF eſt æqualis funi BQS
PG; funis enim eſt idem; & funis circa ſemicirculum CDE eſt
æqualis funi circa ſemicirculum QSP; demptis igitur communi
bus BQ, & FP; erit reliquus FG ipſis CQ, & EP ſimul ſumptis
æqualis.
ſed EP ipſi TK eſt æqualis, & CQ ipſi quoq; Tk æqualis,
ſunt enim Pk TC parallelogramma rectangula; quare lineæ EP
CQ ſimul ipſius Tk duplæ erunt.
funis igitur FC ipſius TK du
plus erit.
& quoniam kH eſt æqualis TO, dempto communi kO,
erit kT ipſi HO æqualis; quare funis FG ipſius HO duplus erit;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index