Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 355 > >|
1igitur ſcytalæ ab ipſo onere non ita premuntur quin moueri melius poſſint
quàm currus, imò ab ipſo onere iam commoto, ipſæ quoque incitentur, &
præterea à potentia per planum infernè, benè ſubſtratum, & complanatum
trahantur, fit, vt quaſi in duobus locis ipſarum rotæ impellantur ab onere
ſupra, & à potentia infra; ſicque facilius quam currus ingentia præſertim
onera vehunt.
De Funda.
QVÆSTIO DVODECIMA.
Non videtur declaratione indigere.
QVÆSTIO DECIMATERTIA
De Iugo, & Succula.
253
Declarandum prius quid ſit hoc loco iugum: eſt igitur iugum li­
gnum illud cylindricum, quod vulgò dicitur Subbio.
quorum bi­
na ponuntur in ea machina textoria, quam vulgò dicunt Telaio,
quaſi telarium, eo quod in ipſa telæ texantur.
alteri autem iugo
conuoluitur ſtamen: alteri verò contexta iam tela ſubinde cum opus eſt cir­
cumponitur: quæ duo textores faciunt ipſa iuga conuertendo.
quæ vt faci­
lius conuertant, iugis vtrinque inſerunt per bina foramina binos collopes.
qui collopes ſunt duo ligna oblonga ſatis gracilia vnius vlnæ ferè in longi­
tudinem; quibus appræhenſis, motisque; iugum facilè verſatur.
quanto autem
collopes ſunt longiores, facilius iugum circumagitur.
cuius cauſa eſt, quia
collops ad vectem reducitur, cuius fultura eſt circa medium iugi, pondus
verò eſt extima iugi ſuperficies è qua telæ, aut ſtaminis pondus pendet: in
altera verò extremitate collopis, quæ extra iugum multum prominet, eſt
potentia: ibi enim textoris manus premit, vel trahit.
quando ergò longior
eſt collops, ea pars, quæ eſt inter fulturam, & vim, augetur; altera non mu­
tata; quia ſemper inter fulturam, ſeu centrum iugi, & vltimam iugi ſuper­
ficiem continetur; quanto autem illa hanc ſuperat, tantum virium po­
tentiæ addi.
Secundò, videndum quid ſit ſuccula: hanc vulgò Naſpa appellant, ni fal­
lor à verbo græco ἀγασπάω, oriunda, quod ſurſum extrahere ſignificat.
cum
quo, & voce, & ſignificatione conuenit; eſt enim inſtrumentum, quo ſæpius
architectores in extrahendis ſurſum ruderibus effoſſis vtuntur.
eſt autem
compago quædam cylindrica non admodum longa, cui ex vna parte potiſ­
ſimum prominent plures collopes non mobiles, vt in iugo, verum ſtabiles,
ac cum ipſa ſuccula compacti, quibus manu appræhenſis ſuccula ſupra bi­
nos polos verſatur, eique; interim ductarius funis circumuoluitur, ſecumque
ſurſum pondus educit.
cuius imaginem qualemcunque inſpice. quærit igitur,
cur quanto gracilius fuerit corpus ſucculæ A B, tanto facilius vertitur.
Ratio eſt, quia collops, quemadmodum etiam iugum, reducitur ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index