Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1100[Figure 100]
cuius hypomoclion eſt in medio
ſucculæ, ſiue in axe ipſius ſucculæ;
potentia verò eſt in ſummitatibus
collopum, vt in C, E, F, D, pon­
dus verò eſt vbi funis ductarius
cum onere pendet è ſuccula in ſu­
perficie nimirum, vt vbi L, quare
pars vectis inter axim, & ſuperfi­
ciem ſucculæ eadem eſt, quæ inter
hypomoclium, & pondus.
quanto
igitur ſucculæ corpus gracilius fuerit, tanto hæc pars minuetur; & conſe­
quenter altera inter hypomoclium, & potentiam productior euadet: eaque
propter facilius à motore verſabitur.
De ligno ad genu fracto.
QVÆSTIO DECIMAQVARTA.
Satis perſe clara videtur.
QVÆSTIO DECIMAQVINTA
De Vmbilicis.
254
Notandum primò, quæ Græcis Κροκαι, ideſt Crocæ dicuntur, Latinis
Vmbilicos appellari; de his enim loquitur Cic. 2. de Oratore, vbi
ſic, non audeo dicere de talibus viris, ſed tamen ita narrare ſole­
bat Sceuola, conchas, eos, & vmbilicos ad Caietam, & ad Lucri­
num legere conſueuiſſe.
hos autem vmbilicos exponunt Grammatici eſſe
lapillos paruos, acrotundos, politoſque, de quibus etiam Ariſt. loquitur.
Quare decipitur Piccolomineus dum negat, nos harum crocarum latinum
nomen habere.
Cæterùm, & quæſtio, & reſponſio, ex ſuperioribus ſatis
perſpicua eſſe videntur.
QVÆSTIO DECIMASEXTA
De ligno oblongo.
255
Ex appoſita figura totus huius problematis textus, alioquin ſatis cla­
rus patebit.
ſint duo ligna oblonga, vnum altero longius, & craſſius.
in eleuatione maioris, fulcimentum eſt in B, vbi manus altera ferè
manens appræhendit; in C, verò, vbi altera manus mouens premit
eſt potentia, ſiue maius onus.
in A, verò onus ipſius ligni, deorſum tendens
premit, quod nunc eſt inſtar potentiæ motricis, quare A, & C, ſunt ſibi in­
uicem, & potentiæ, & pondera.
In minori autem ligno, onus ligni in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index