DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
79cùm ſit æqualis XY; ergo 9 Z ipſius HO dupla erit. Itaq; dum poten
tiæ erunt in GY, pondera AV erunt in OZ.
in eodem autem
tempore erunt potentiæ in GY, ipſarum enim velocitates mo
tuum ſunt æquales; quare vis in F pondus A in eodem tempore
mouebit per dimidium ſpatium eius, per quod mouetur à poten
tia in X pondus V: & pondera ſunt æqualia; Potentia ergo idem
pondus in æquali tempore per dimidium ſpatium mouebit fune,
trochleaq; hoc modo ponderi alligata, quàm ſine trochlea; dum
modo potentiæ motuum velocitates ſint æquales.
quod erat de­
monſtrandum.
PROPOSITIO XII.
Si funis circa plures reuoluatur orbiculos, al­
tero eius extremo alicubi religato, altero au­
tem à potentia pondus mouente detento; poten
tia vectibus horizonti ſemper æquidiſtantibus
mouebit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index