Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 64 > >|
1ſunt. Idem de cæteris corporibus vniuerſi dici po­
teſt.
Neque enim faciliùs ex globo lunæ particulam
abſtrahas, quàm ex terra glebam.
Aer autem nullum proprium habet locum natu
ralem, ſed vbique eſſe poteſt, cùm rerum omnium
locus vniuerſalis eſſe videatur: de quo dubitari po­
teſt an ſit infinitus, cùm omnia contineat, à nulla re
verò totus comprehendatur, ſed hæc diſputatio non
eſt huius loci.
Etſi autem nullum proprium habet locum natu
ralem, neque leuis aut grauis ſit: leuis tamen eſſe vi­
detur, cùm grauis non ſit, nec ægrè ſe moueri patia­
tur.
Itaque ſi quo modo ita conſtitutus ſit, vt rem a­
liquam, quò minùs ad locum ſuum naturalem per­
uenire poſſit, impediat, tum per expreſſionem ſeu
ἔκθλιψιν, ab ea eiicietur, in eiúſque locum ſuccedet,
vt fit in aqua, cùm ei introducitur.
Quæ quidem ἔκ­
θλιψις
iis etiam accidit quæ loco naturali gaudent,
cùm ſeſe mutuò impediunt, ne ad illum ferantur.
Præſertim verò in liquidis locum habet, quorum
partes facilius mouentur, quàm rerum cohærentium
& compactarum.
Inde accidit vt quicquid liquidis
immergitur, tantò fiat in illis leuius quàm grauius,
eſt moles eiuſdem liquoris ipſorum moli æqualis.
Sed hæc de loco naturali fuſiùs à nobis alibi medita­
ta, obiter hîc attigiſſe ſufficiat, vt intelligatur quid

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index