Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
< >
page |< < of 355 > >|
1
Additio de veteri Securi, & Bipenne.
Libet etiam huic tractationi de ſecuri nonnulla addere, quæ olim oc­
caſione ex Proclo accepta in tenebris diu deliteſcentia in lucem re­
ſtituimus, ſunt autem hæc.
Primò, antiquæ ſecuris, necnon bipen­
nis figuram reſtituam.
Secundò, oſtendam angulum ſecuris, qui
curuilineus eſt, æqualem eſſe angulo trianguli æquilateri, qui rectilineus eſt.
Proclus igitur in comm. 23. primi Euclidis, ſic ait: oſtenſum fuit ab anti­
quis, ſcilicet Geometris, quod angulus figuræ illius, quæ ſecuri ſimilis eſt,
æqualis eſt angulo rectilineo, quippe qui duabus tertijs anguli recti æqualis
eſt.
hanc anguli ſecuris affectionem, cum nec ille, nec alij, quod ſciam de­
monſtrent, ego paulò poſt demonſtrabo.
deinde ſubdit; fit autem huiuſmo­
di ſecuralis figura, quæ pelecoides vocatur duobus circulis per centra ſe
mutuò ſecantibus.
hæc Proclus. Ex his autem poſtremis verbis deſcriptio­
nem antiquæ ſecuris, ſic puto eruendam.
Ducatur primo recta A C, quæ
104[Figure 104]
erit inſtar manubrij ſecuris.
de­
inde ex centro C, interuallo.
v. g.
C B, deſcribatur circulus B F; ſi­
militer eodem interuallo B D, ex
centro D, deſcribatur circulus
B E; tandem ex B, centro, atque
eodem interuallo ducatur alius
circulus D E F C, qui priores duos ſecabit in punctis E F. conſideremus iam,
reliquis circulorum partibus ommiſſis, curuilineam figuram B E F, quam
eſſe veteris ſecuris formam ex ſententia Proclinon eſt dubitandum, cum cir­
culis ſe mutuò per centra ſecantibus conſtituatur, vt vult ipſe, & præterea
habeat angulos E F, tantos, quantos ipſe tradit, vt mox patebit; linea au­
tem A B C, ſecuris manubrium refert.
Quod autem tam angulus E, quàm angulus F, ſint æquales duabus tertijs
vnius anguli recti, ſiue quod idem eſt angulo trianguli æquilateri, manife­
ſtum erit hoc modo.
Deſcribatur iterum ſecuralis figura prædicto modo,
ſitque ea A B C. ducantur præterea ad ſingulos angulos tres rectæ A B, B C,
C A, quæ conſtituunt triangulum æquilaterum A B C, tria enim ipſius late­
105[Figure 105]
ra ſubtendunt tres arcus æquales A B, B C, C A,
ſunt enim tres ſextantes æqualium circulorum,
ut facilè colligi poteſt ex 15. 4. ex quo etiam ſe­
quitur tres illas circulorum portiones, quas re­
ctè cum ſuis arcubus conſtituunt eſſe inuicem
æquales, & ſimiles portiones nimirum A B E,
B C D, C A F. hinc pręterea ſequitur angulos ip­
ſarum eſſe inuicem æquales, angulos, v.g. A B E,
C B D, mixtos eſſe æquales, quod facilè eſt per imaginariam ſuperpoſitio­
nem demonſtrare.
cum igitur prædicti duo anguli ſint æquales, ſitque inter
eos medius alius angulus E B C, qui pariter mixtus eſt, ſi ipſe addatur tam
angulo C B D, quàm angulo A B E, inuicem æqualibus, erunt duo anguli

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index