Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
Libet etiam huic tractationi de ſecuri nonnulla addere, quæ olim oc­
caſione ex Proclo accepta in tenebris diu deliteſcentia in lucem re­
ſtituimus, ſunt autem hæc.
Primò, antiquæ ſecuris, necnon bipen­
nis figuram reſtituam.
Secundò, oſtendam angulum ſecuris, qui
curuilineus eſt, æqualem eſſe angulo trianguli æquilateri, qui rectilineus eſt.
Proclus igitur in comm. 23. primi Euclidis, ſic ait: oſtenſum fuit ab anti­
quis, ſcilicet Geometris, quod angulus figuræ illius, quæ ſecuri ſimilis eſt,
æqualis eſt angulo rectilineo, quippe qui duabus tertijs anguli recti æqualis
eſt.
hanc anguli ſecuris affectionem, cum nec ille, nec alij, quod ſciam de­
monſtrent, ego paulò poſt demonſtrabo.
deinde ſubdit; fit autem huiuſmo­
di ſecuralis figura, quæ pelecoides vocatur duobus circulis per centra ſe
mutuò ſecantibus.
hæc Proclus. Ex his autem poſtremis verbis deſcriptio­
nem antiquæ ſecuris, ſic puto eruendam.
Ducatur primo recta A C, quæ
104[Figure 104]
erit inſtar manubrij ſecuris.
de­
inde ex centro C, interuallo.
v. g.
C B, deſcribatur circulus B F; ſi­
militer eodem interuallo B D, ex
centro D, deſcribatur circulus
B E; tandem ex B, centro, atque
eodem interuallo ducatur alius
circulus D E F C, qui priores duos ſecabit in punctis E F. conſideremus iam,
reliquis circulorum partibus ommiſſis, curuilineam figuram B E F, quam
eſſe veteris ſecuris formam ex ſententia Proclinon eſt dubitandum, cum cir­
culis ſe mutuò per centra ſecantibus conſtituatur, vt vult ipſe, & præterea
habeat angulos E F, tantos, quantos ipſe tradit, vt mox patebit; linea au­
tem A B C, ſecuris manubrium refert.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index