Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1ſtris ſtateris æquipondium totam haſtam percurrere; in illis verò manentè
æquipondio trutinam quodammodo per haſtam moueri.
His præmiſſis ad textus paraphraſim veniamus.
Cur ſtatera, qua carnes ponderantur, paruo appendiculo magna truti­
nat onera, cum alioquin tota ſtatera nihil aliud ſit, quàm dimidiata libra,
vbi enim onus mercis imponitur vna lanx pendet, quam vnicam ſtatera ha­
bet; in altera autem parte, vbi libra habet alteram lancem, ſtatera nullam
habet, ſed ſola ſine lance eſt.
Cauſa igitur eſt, quia ſtatera ſimul, & libra eſt,
& vectis.
libra eſt, quia ſpartorum, ſiue trutinarum quælibet fit veluti cen­
trum libræ, inque; altera parte eſt lanx; in altera verò loco lancis ipſum æqui­
pondium, quod libræ incumbit, fungiturque; vice alterius lancis, cui ſit onus
impoſitum; manifeſtum enim eſt, quod æquipondium ſtateræ tantumdem
trahit oneris, quantum eſt illud, quod in altera lance eſt.
eapropter ſtatera
quodammodo tot libras in ſe continet, quot trutinas: quarum vna quæque
cum ſit intra appendiculum, & lancem, apta eſt eſſe medium, ſeu centrum
ſtateræ, atque adeo etiam libræ; quæ vnam quidem lancem habeat ex vna
parte, ex altera verò pro lance æquipondium.
ſtatera verò dicitur, quate­
nus ex vna parte habet non lancem, ſed perpendiculum.
ſed hoc nihil eſt
aliud quàm eſſe plures in vna libras; Cur autem ſparta, quæ lanci, ſiue ap­
penſo oneri proximiora ſunt, maiora ſubleuent onera, cauſa eſt vectis natu­
ra, quæ ſtateræ ineſt.
eſt enim ſtatera vectis, quamuis quodammodo inuer­
ſus, eſt enim ipſius fulcimentum trutina ipſa ſupernè collocata, pondus ve­
rò leuandum eſt ipſa merx, potentia verò appendiculum.
quantò autem pro­
ductior fuerit pars vectis à fulcimento ad potentiam, tanto facilius poten­
tia mouet, vt in præſentia accidit.
mouet autem vſque ad æquilibrium; hocque;
modo pars illa productior ſtateræ, quæ vergit ad æquipondium, facit, vt
onus ſtateræ impoſitum facilè trutinetur.
QVÆSTIO XXI.
De Dentiforcipe.
260
Cvr Medici facilius dentes extrahunt dentiforcipis onere adiecto,
quàm ſi ſola manu vtantur?
fortè, quia ex manu facilius dens ela­
bitur propter ſui ipſius lubricitatem, quàm ex forcipe.
Vel etiam,
quia digiti propter carnis mollitiem cedentem nequeunt dentem
firmiter circumplecti; ferrum verò, cum vndique durum æque ſit, nec ce­
dens, melius dentem comprehendit.
Aut tandem, quia forceps hæc duos
in ſe continet contrarios vectes; quorum, vnum tantum eſt hypomoclion,
109[Figure 109]
eorum ſcilicet connexio; Virtute igitur
vectis arctius dentem perſtringunt, atque
adeò obtinent, atque hinc etiam facilius
commouent.
ſit dentiforcipis figura, ex­
poſita, cuius alterum extremum, vbi ſunt
A, B, eſt illud, quod binis ſemicirculis
concurrentibus dentem arctè conſtringit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index