Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1& commouet. Vectis vnus eſt A G D, alter B G C, communis fultura eſt G,
vbi eſt ipſorum decuſſata connexio; dens loco ponderis eſt; vtroque igitur
C, & D, tanquam manubrijs vectium dentem Medici compræhendentes ip­
ſum facilè commouent: quando autem commotus fuerit, facilius manu,
quàm inſtrumento extrahitur.
QVÆSTIO XXII.
De Instrumento Nucifrago.
261
Tempore Ariſt. vt colligitur ex hac quæſtione, ad frangendas nu­
ces peculiare inſtrumentum ligneum adhibeant, quod erat inſtar
forcipis, ita tamen concinnatum, vt non ad ſcindendum, nec ad
extrahendum, ſed ad frangendum per compreſſionem eſſet aptum.
cuius hanc qualemcumque figuram inſpice. cuius latus inferius A D, fortè
alicui fulcimento in plano horizontis, fixum hærebat: alterum verò A C,
manu tractabatur, vt ſic expeditæ nucium plurima quantitas breui poſſet
confringi.
Credibile eſt nucifragam hanc ad capita F E, habuiſſe aliquod
impedimentum, ne omninò conſtringeretur, vt nuces frangerentur quidem,
non autem comminuerentur.
Cur igitur nuces abſque ictu facilè confringun­
tur hiſce inſtrumentis, quæ ad eum fiunt vſum?
contrarium namque accidere
deberet, vtentes enim prædictis inſtrumentis, omnibus illis viribus deſti­
tuuntur, quas motio, ac violentia percuſſionis afferre ſolent.
præterea cur
ligneo vtuntur, ac proinde leui?
non ne aptius eſſet durum, atque pondero­
ſum veluti ferreum?
His reſpondendum eſt, nucifragum iſtud inſtrumentum reduci ad binos
vectes, quemadmodum etiam dentiforcipem.
nux igitur hoc modo duplici
vecte comprimitur.
vecte autem facilè onera quælibet obuiantia diuelluntur.
qui duo vectes vnicum habent hypomoclion ipſam ſcilicet connexionem
110[Figure 110]
A. vectes ſunt binæ inſtrumenti haſtæ, F A D,
E A C. dilatando igitur extrema C D, deducun­
tur etiam alia extrema F, E, & impoſita nuce in
hiatu K, quæuis potentia conſtringendo C, D,
conſtringet ſimul F, E, ipſamque; nucem confrin­
get.
quod igitur cum percuſſione feciſſet pon­
dus mallei, id valentiori vectium virtute efficiunt F A D, E A C. quanto au­
tem locus nucis K, propinquior fuerit hypomoclio A, tanto celerius
confringitur, quia partes vectium A C, A D, tunc à centro
A, productiores fiunt, ideſt multò maiores fiunt,
quàm ſint diſtantiæ inter nucem, & cen­
trum A, quod maximè poten­
tiam iuuat.
Ex quibus præſenti quæſtioni ſatisfactum videtur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index