DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
1
Sit trochlea habens orbiculum, cuius
centrum A; & ſit pondus B alligatum fu
ni CDEFG, qui circa orbiculum ſit re­
uolutus, ac tandem religatus in G: ſitq;
potentia in H ſuſtinens pondus.
dico po
tentiam in H duplam eſſe ponderis B.
du
catur DF per centrum A horizonti æquidi
ſtans.
quoniam igitur potentia in H ſuſtinet
trochleam, quæ ſuſtinet orbiculum in eius centro
A, qui pondus ſuſtinet; erit potentia ſuſti
nens orbiculum, ac ſi in A conſtituta eſſet; ipſa
ergo in A exiſtente, pondere verò in D
appenſo, funiq; CD religato; erit DF
tanquam vectis, cuius fulcimentum erit
F, pondus in D, & potentia in A.
po­
tentia verò ad pondus eſt, vt DF ad
ad FA, & DF dupla eſt ipſius FA; Po­
167[Figure 167]
tentia igitur in A, ſiue in H, quod idem eſt, ponderis B dupla erit.

quod demonſtrare oportebat.
3 Huius. de vecte.
Præterea conſiderandum occurrit, cùm hæc omnia maneant,
idem eſſe vnico exiſtente fune CD EFG hoc modo orbiculo circum
uoluto, ac ſi duo eſſent funes CD FG in vecte ſiue libra DF al­
ligati.
ALITER.
Iiſdem poſitis, ſi in G appenſum eſſet pondus k æquale pon­
deri B, pondera B k æqueponderabunt in libra DF, cuius centrum
A.
potentia verò in H ſuſtinens pondera Bk eſt ipſis ſimul ſum
ptis æqualis, & pondera BK ipſius B ſunt dupla; potentia ergo in
H ponderis B dupla erit.
& quoniam funis religatus in G nihil a­
liud efficit, niſi quòd pondus B ſuſtinet, ne deſcendat; quod idem
efficit pondus k in G appenſum: potentia igitur in H ſuſtinens
pondus B, fune religato in G, dupla eſt ponderis B.
quod de­
monſtrare oportebat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index