Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 334 > >|
1rationem ob quam carbones extincti videntur nigri,
non aliam eſſe quàm quòd omnis eorum ſuperficies,
tam interna quàm externa, particulis iſtis tertii ele­
menti mollioribus contecta ſit; quae particulae mol­
liores cùm ignis vi à reliquis ſeparantur, carbones,
qui nigri erant, in cineres, non niſi ex duris & ſolidis
particulis conflatos atque ideò albos, mutantur; &
nulla ſunt corpora reflectendis radiis magis apta quàm
alba, nulla minùs quàm nigra.
Tertiò, ut putemus
partem illam rariorem Cometae, aliâ minùs aptam eſſe
ad motum, & ideô, juxta leges Mechanicae, debere
ſemper eſſe in concavâ parte lineae curvae, quam
Cometa motu ſuo deſcribit: quia ſic alià paulò tar­
diùs incedit, & cùm lineae iſtius cavitas ſemper reſpi­
ciat centrum vorticis in quo eſt Cometa (ut hîc cavi­
tas ejus partis N C 2 reſpicit centrum S, cavitas partis
2 3 4 reſpicit F &c.), ideò illum ex uno vortice in alium
tranſeundo converti.
Ut videmus in ſagittis per aerem
volantibus, pennatam earum partem eſſe ſemper aliâ
inferiorem cùm aſcendunt, & ſuperiorem cùm deſcen­
dunt.
Denique plures aliae rationes dari poſſent, cur
Cometae à nobis non videantur, niſi quamdiu tran­
ſeunt per noſtrum coelum: ex minimis enim momentis
pendet, ut idem corpu radiis reflectendis aptum ſit
vel ineptum: & de ejuſmodi particularibus effectis, de
quibus ſatis multa experimenta non habemus, ſufficere
debent veriſimiles cauſae, licet eae fortè non ſint verae.
CXXXII.
Cur Cometae à nobis
non videantur, cùm
ſunt extra noſtrum
caelum: & obiter, cur
carbones ſint nigri,
4& cineres albi.
25
30
5
5
10
15
20
25
5
10
15
20
25
50[Figure 50]

Praeter haec autem, obſervatur etiam circa Come­
tas, longèam radiorum veluti comam fulgere, 'a quâ
nomen ſuum accepertunt; atque iſtam comam ſemper

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index