Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
QVÆSTIO XXIIII.
De duobus circulis.
263
Vnde eſt, quod ſi duo circuli, vnus altero maior, circa idem cen­
trum poſiti, volutentur, ita vt etiam centrum feratur, eo ſcilicet
modo, quo plauſtrorum rotæ ſolent, ſecundum æqualem lineam
conuoluuntur, ſiue æquale ſpatium conficiunt: ſi verò ſeorſum
ſeparati quilibet eodem modo volutetur, non æquale ſpatium pertranſibunt,
ſed maior maiorem lineam, quàm minor; idque; ea proportione, quam inui­
cem eorum circunferentiæ obtinent, cum in hac veluti rotæ conuolutione,
circunferentia tota ſucceſſiuè decurſo ſpatio adaptetur, ita vt tanta ſit de­
curſa linea, quanta eſt rotæ circunferentia?
Quin etiam eodem exiſtente
vtriuſque centro, aliquando confectum ſpatium ab vtroque tantum eſt, quan­
tum minor circulus ſolus, ſecundum ſuam periphæriam reuolutus perfeciſ­
ſet; quandoque; verò quantum maior ſolus abſoluiſſet.
Quod autem maior
ſolus in ſua reuolutione maiorem lineam deſcribat, manifeſtum eſt hinc,
quia ſenſu patet maiorem circunferentiam in maiori circulo ſubtendere
angulum, qui fit à diametris in centro; minorem verò circunferentiam
ſubtendere eundem angulum in minori orbe, vt etiam in 8. quæſt.
dictum eſt:
eandem igitur, vt proximè dixi habebunt etiam proportionem illæ lineæ,
quæ à ſingulis ſeorſum orbibus reuolutis deſignabuntur.
Quod præterea ſe­
cundum æqualem conuoluuntur, quando circa idem poſiti fuerint centrum,
manifeſtum eſt, ita tamen, vt aliquando ambæ æquales ſint ei, ſecundum
quam ſolus maior conuolueretur; aliquando verò ſecundum quam minor.
112[Figure 112]
ſit enim circulus maior quidem vbi
D F C, minor verò vbi E G B, vtrique
autem centrum A, linea, ſecundum
quam quadrans F C, maioris per ſe
rotaretur, ſit F L. linea verò, ſecun­
dum quam quadrans G B, minoris ſe­
iuncti à maiori, volutaretur ſit G K,
quæ æqualis eſt dicto quadranti G B,
ſicut etiam F I, æqualis eſt quadran­
ti F C. ſi quis igitur impellat mino­
rem orbem mouens ſimul commune
centrum A, cui maior eſt circumpo­
ſitus, donec diameter A B, perpendicularis ſit lineæ G K, in puncto K. tunc
pariter diameter maioris A C, erit perpendicularis lineæ F L, in puncto L.
G K, autem, & F L, neceſſariò erunt æquales per 34. primi, æquales igitur
lineas hoc modo peragrarunt inæquales circunferentiæ, ſiue quadrantes
G B, F C. ſi autem quadrantes hoc præſtant, manifeſtum eſt, quod & toti
ambitus idem efficiunt, quare quando tota periphæria G B E G, fuerit re­
uoluta etiam tota F C D F, ſuum orbem completum habebit.
ſimiliter ſi ma­
iorem quis mouerit, cui minor ſit annexus eodem exiſtente centro, ſimul ac

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index