Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1diameter A C, erit perpendicularis ad F I, in puncto I, erit etiam A B, per­
pendicularis ipſi G M, in M; ſunt autem G M, & F I, æquales, quare quan­
do F C, quadrans maioris pertranſiuerit rectam F C, etiam C B, quadrans
minoris tranſactam habebit illi parem G M. hoc autem accidit nulla inter­
cedente mora in vllo ipſorum: quando enim mouetur maior, nihil ceſſat
minor: & quando minor agitur, maior nunquam quieſcit.
quod ſi hoc acci­
dit quartæ parti circulorum, idem, & totis accidit periphærijs.
vbi inſuper
illud etiam mirum, centrum nimirum ipſorum eadem celeritate motum,
ac vnica ſemper exiſtenti latione, modo maius, modo minus ſpatium per­
ficere; idem verò eadem velocitate latum, æquale ſemper deberet interual­
lum tranſilire.
& tamen in præſentia vtrouis modo moueas eadem pernici­
tate, modò maius, modò minus ſpatium pertranſibit.
Huius quæſtionis enodandæ cauſa, ſupponendum primò eſt, quod eadem,
ſeu æqualis potentia, hanc quidem magnitudinem tardius, illam verò citius
mouere poteſt.
ſi enim fuerit quippiam, quod à ſeipſo moueri minimè ap­
tum ſit; & aliud, quod à ſe ipſo moueri aptum ſit; qui hoc ſimul cum illo
coniunctum mouerit, tardius mouebit, quàm ſi ipſum ſolum moueret.
& ſi
quid moueatur, quod aptum ſit ex ſe moueri, verumtamen in eo motu nihil
ex ſe moueatur, perinde eſt, ac ſi minimè aptum ſit ad motum, & proinde
tardius mouebitur; nec fieri poterit, vt pluſquam mouens moueatur, cum
nihil innata motione vtatur.
Si quis igitur minorem circulum, quem mo­
do B, appello, mouerit ſupra ſuam circunferentiam, cui annexus ſit maior,
quem modo appello A, ſic quidem maior mouebitur, non autem ex ſe, ſed
ſolum quatenus à minori feretur, vnde tantum pertranſibit de recta F L,
quantum à minori fuerit impulſus; tantum autem eſt impulſus, quantum
minor eſt motus; quare æqualem cum illo viam confecit.
ſi igitur minor fe­
cit pedalem G K, maior confecit etiam pedalem F L, quia maior nihil de
proprio motu addidit, ſed ſolum motione minoris eſt tranſlatus.
ſimiliter
ſi quis rotet maiorem ſupra ſuam circunferentiam annexo minori, tantum
minor mouebitur, quantum à maiori deportabitur, quia nihil ex ſe impel­
litur.
Verum ſi ſeorſum ambo ex ſe ſecundum ſuos ambitus moueantur, ſiue
citò, ſiue tardè, eadem etiam velocitate perficiant integram ſuæ periphæ­
riæ volutationem, maior maius, minor verò minus conficiet ſpatium.
Sed fortè augebitur difficultas conſideranti, quod prædicti circuli ſunt
circa idem centrum, & circa illud mouentur.
moueri autem circulum cir­
ca ſuum centrum, eſt moueri ſecundum ſuum naturalem motum, ad quem
circuli ex ſe ſunt apti.
ſi verò vnus moueretur circa ſuum centrum, alter ve­
rò non, vt quando alter alteri non eſt circa idem centrum compactus, & ab
altero mouetur, vbi manifeſtè apparet, quod fertur omninò ab illo, & in il­
la latione non circumuertitur circa proprium centrum, quare tunc minimè
mirum eſt, ſi neque plus, neque minus ſpatium conficiat, quàm ab altero de­
portetur, cui quoquo modo adiacet, aut appenſus eſt extra illius centrum.
Huic obiectioni reſpondendum eſt, quod quamuis prædicti orbes ſint con­
centrici, nihilominus non mouentur ambo ſuamet motione, ſed ille, qui ab
alio fertur mouetur ſecundum motionem illam, tanquam ſi nullam ad eam
haberet aptitudinem; quamuis enim poſſit moueri circa centrum illud A,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index