DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 288 > >|
1
PROPOSITIO XVII.
Si vtriſq; duarum trochlearum ſingulis orbicu
lis, quarum vna ſupernè à potentia ſuſtineatur,
altera verò infernè, ibiq; affixa, conſtituta fue­
rit, funis circumducatur; altero eius extremo ſu
periori trochleæ religato, alteri verò pondere
appenſo; tripla erit ponderis potentia.
Sit orbiculus, cuius centrum A, tro­
chleæ infernè affixæ; & ſit funis BCD
EFG non ſolum huic orbiculo circumuo
lutus, verùm etiam orbiculo trochleæ ſu­
perioris, cuius centrum k; ſitq; funis in
B ſuperiori trochleæ religatus; & in G ſit ap
penſum pondus H; potentiaq; in L ſuſti
neat pondus H.
dico potentiam in L tri­
plam eſſe ponderis H.
ſi enim duæ eſſent
potentiæ pondus H sustinentes, vna in
K, altera in B, erunt vtræq; ſimul triplæ
ponderis H potentia enim in k dupla eſt
ponderis H, & potentia in B ipſi ponderi
æqualis.
& quoniam ſola potentia in L
vtriſq; ſcilicet potentiæ in KB eſt æqua­
lis.
ſuſtinet enim potentia in L; tùm po­
tentiam in K, tùm potentiam in B; idem
〈qué〉 efficit potentia in L, ac ſi duæ eſſent
potentiæ, vna in k, altera in B: Tri­
pla igitur erit potentia in L ponderis H.
quod demonſtrare oportebat. 171[Figure 171]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index