Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1propria natura, in præſenti tamen caſu minimè vtitur illa aptitudine; &
propterea motus debet moueri, quantum mouens, nec plus, nec minus.
Quòd autem ſpectat ad id, quod initio dicebatur de eodem centro, & de
mouente eadem velocitate, & de æquali ab inæqualibus orbibus pertranſi­
ta linea, ſubeſt huic dubitationi paralogiſmus: quamuis enim ſit idem am­
borum centrum, eſt tamen vnius centrum per ſe in motione, alteri verò per
accidens, veluti per accidens eſt eundem virum eſſe muſicum, & album.
ille
enim circulus, qui mouet alterum, obtinet illud centrum per ſe, & ex natu­
ra ſua; alter verò, qui mouetur, habet illud idem per accidens, quia non
vtitur illo tanquam centro.
non igitur circa idem ſimpliciter centrum fit
horum motus, ſed alio modo vnus, alio modo alter, vnde & reliquis dubi­
tationibus facilè ſatisfiet.
QVÆSTIO XXV.
De Lecto
264
Cvr lectulorum ſpondas faciunt ſecundum duplam proportionem,
hoc eſt longiorem ſpondam duplo longiorem, quàm ſit altera: il­
lam enim ſex pedum, vel paulò plus, hanc verò trium?
præterea
cur reſtes, quibus culcitræ ſuſtinentur non extendunt per diame­
trum, ſed per tranſuerſum?
Ad primum reſpondetur ideò facere ſpondas in dupla ratione, vt ſint hu­
mano corpori proportionatæ, ſic enim lecti longitudinem habebunt qua­
tuor cubitorum, latitudinem verò duorum, in tali enim ſpatio commo­
dè cubamus.
Ad ſecundum verò dicendum extendi illos funes non per diametrum, ſed
ex oppoſito, quia hoc modo ligna ipſius lecti minus diſtrahuntur: facilè
enim ex natura ſua ligna hæc ab inuicem ſecundum longum ſeparantur; ar­
ctius autem ductis funibus per tranſuerſum, quàm per diametrum inuicem
conſtringuntur: præterea, quia ſic etiam funes minus laborant, cum ſint eo­
rum ductus breuiores; & quia debent ſuſtinere onus ſtragulorum, atque cul­
cìtrarum, ſic certè ex hoc onere minus laborabunt ſi tranſuerſim, quàm ſi
diametraliter ſubtendantur.
Tertia demum ratio eſt, quia hac ratione minus reſtium abſumitur, quæ
113[Figure 113]
vt benè intelligatur, deſcriba­
tur lectuli figura A F G K, &
bifariam diuidatur latus F G,
in B. & quia tota F G, dupla
eſt ipſius A F, erit dimidium
F B, æquale ipſi A F. & propte­
rea tot erunt foramina, quibus
funes immittuntur in F B, quot
in A F. extendunt autem funem
hoc modo incipiunt ab A, &
ducunt ad B, poſtea per C,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index