DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber
page |< < of 288 > >|
1
PROPOSITIO XVIII.
Si vtriuſq; duarum trochlearum binis orbicu
lis, quarum altera ſupernè à potentia ſuſtineatur,
altera verò infernè, ibiq; annexa, collocata fue­
rit, funis circumnectatur; altero eius extremo
alicubi, non autem ſuperiori trochleæ religato,
alteri verò pondere appenſo; quadrupla erit
ponderis potentia.
Sit trochlea inferior, duos habens orbiculos,
quorum centra AB; ſit 〈qué〉 trochlea ſuperior
duos ſimiliter habens orbiculos, quorum cen­
tra CD; funiſq; EFGHKLMNOP ſit cir­
ca omnes orbiculos reuolutus, qui ſit religatus
in E; & in P appendatur pondus Q; ſitq; po­
tentia in R.
dico potentiam in R quadruplam
eſſe ponderis q.
Cùm enim ſi duæ intelligan
tur potentiæ, vna in k, altera in D, potentia
in k ſuſtinens pondus Q fune k LMNOP æ­
qualis erit ponderi; erunt duæ ſimul potentiæ,
vna in D, altera in k, pondus Q ſuſtinentes,
triplæ eiuſdem ponderis.
Potentia verò in C
dupla eſt potentiæ in k, & per conſequens pon
deris Q; idem enim eſt, ac ſi in k appenſum eſ
ſet pondus æquale ponderi Q, cuius dupla eſt
potentia in C; duæ igitur potentiæ in DC qua­
druplæ ſunt ponderis q.
& cùm potentia in R
orbiculis ſuſtineat pondus Q, erit potentia in R,
ac ſi duæ eſſent potentiæ, vna in D, altera in C,
& vtræq; ſimul pondus Q ſuſtinerent.
ergo po­
tentia in R quadrupla eſt ponderis q.
quod
oportebat demonſtrare. 173[Figure 173]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index