Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
< >
page |< < of 355 > >|
1
QVÆSTIO XXVI.
265
Cvr difficilius eſt longa ligna ab extremo ſuper humeros ferre, quàm
ſecundum medium, cùm tamen vtroque modo ſit ſemper idem pon­
dus?
An quia dum fertur lignum ſuper humeros ab altero extre­
mo
, alterum extremum vibratur, & agitatur, quæ agitatio ipſius
lationem impedit?
An quia licet nihil inflectatur ob agitationem, neque ma­
gnam habeat longitudinem, difficilius tamen ab extremo fertur, quoniam
facilius ex medio eleuatur, quàm ab extremo, & quia latio eſt quaſi quæ­
dam continua eleuatio, propterea etiam difficilius ſic portatur?
cauſa au­
tem cur facilius ex medio eleuetur eſt, quia hoc modo totum lignum fit ve­
ctis, cuius hypomoclion eſt in medio, vbi is, qui eleuat, tenet aut fert: ex­
trema autem ſibi mutuò æqueponderant, ita vt abſque vllo alio auxilio, â tan­
ta vi, quantum eſt totum ligni pondus ſuſtineatur; quod ſi ab extremo ele­
uetur non ſufficit amplius prædicta vis, ſed opus erit maiori, quia non ſo­
lum
oportebit illud eleuare, ſed præterea etiam illud in æquilibrio conſti­
tuere, & conſeruare.
pondus enim totius ligni vergit ferè ad alteram ligni
medietatem
, quæ ab hypomoclio productior euadit, quapropter ad onus
iſtud æquilibrandum, opus eſt alia potentia in altero extremo.
ſit lignum
115[Figure 115]
A B, ſuſpenſum ex medio C.
hoc modo lignum ponderi­
bus libratum ſuis manet in
æquilibrio, poteſtque à ſola
potentia illud eleuante etiam deferri: quia A, & B, extrema ſe mutuò ſuſti­
116[Figure 116]
nent.
quod ſi non ex medio eleuaretur,
ſed ab extremo, vt in ſecunda figura,
eleuans potentia ex C, æqualis oportet,
vt ſit præcedenti; ſed præterea opus eſt
alia vi, quæ in B, æquiponderet alteri
extremo A, quod magis grauitat, quo ab C, longius fuerit; & hoc modo in
æquilibrio conſtitutum, & conſeruatum poterit non ſolum eleuari, ſed
etiam circumferri.
QVÆSTIO XXVII.
266

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index