Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 334 > >|
1
rectâ lineà quee tranſit per centra Cometae & Solis
interdum nonnihil ab eâ deflectens; ac denique in­
terdum latior, interdum anguſtior, vel etiam lucidior,
cùm nempe radii laterales verſùs oculum convergunt.
Haec enim omnia ſequuntur ab irregularitate ſphae­
roidis DEFGH: quippe verſùs polos, ubi ejus figura
depreſſior eſt, caudas Cometarum exhibere debet ma­
gis rectas & latas; in flexu qui eſt inter polos & ecli­
pticam, magis curvas, & à Solis oppoſito deflectentes;
&sſecundùm iſtius ſlexûs longèitudinem, magis luicidas
&sanguſtas.
Nec puto quicquam hactenus circa Co­
metas fuiſſe obſervatum, ſaltem quod nec pro fabulâ,
nec pro miraculo ſit habendum, cujus cauſſa hîc non
habeatur.
CXXXVIII.
Cur Cometarum cauda, non ſemper in
30
parte à Sole directè
averſa, nec ſemper
rectâ videatur.
5
10

Quaeri tantùm poteſt, cur non etiam comae circa
ſtellas fixas, ac circa altiores planetas Jovem & Satur­
num appareant.
Sed facilis reſponſio eſt. Primò, ex
eo quòd non ſoleant videri in Cometis, cùm eorum
diameter apparens non eſt major quàm fixarum, quia
tunc iſti radii ſecundarii non habent ſatis virium ad
oculos movendos.
Ac deinde, quantum ad fixas, quia
cùm lumen à Sole non mutuentur, ſed illud ex ſe ipſis
emittant, iſta earum coma, ſi quee ſit, hinc inde in om­
nes partes ſpargi debet, atque eite perbrevis; jamque
revera circa ipſas talis coma eſſe videtur: neque enim
uniformi lineâ circumſcriptae, ſed vagis radiis undi­
que cinctae apparent; & non malè fortèan earum etiam
ſcintillationem (cujus tamen plures aliae cauſee eſſe
poſſunt) huc referemus.
Quantum autem ad Jovem
&sSaturnum, non dubito quin, ubi aer eſt admodum
purus, breves etiam interdum comae, in partem à Sole

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index