Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1averſam protenſae, circa ipſos videantur; & ſcio me
tale quid alicubi olim legiſſe, quamvis auctoris non
recorder.
Ouodque ait Ariſtoteles, i. Meteorologic.
cap. 6, de fixis, eas etiam ab AEgyptiis comatas non­
nunquam viſas fuiſſe, puto de his planetis potiùs
intelligendum; quod autem refert de comâ cujuſdam
ex ſtellis quae ſunt in femore Canis, à ſe conſpectâ,
vel ab aliquâ in aere valde obliquâ refractione, vel
potiùs ab illius oculorum vitio proceſſit: addit enim
minùs fuiſſe conſpicuam, cùm oculorum aciem
ipſam intendebat, quàm cùm remittebat.
CXXXIX.
Cur tales comoe circa
Fixas aut Planetas
non appareant.
15
20
25
30
5
10

Nunc verò, expoſitis iis omnibus quae ad Cometas
ſpectant, revertamur ad Planetas, putemuſque ſidus N a
minoris agitationis eſſe capax, ſive minùs habere ſoli­
ditatis, quàm globulos ſecundi elementi qui ver­
ſùs circumferentiam noſtri cceli, ſed tamen aliquantò
plus habere, quàm aliquos ex iis qui ſunt verſùs So­
lem.
Unde intelligemus illud, ſtatim atque à vortice
Solis abreptum eſt, continuà verſùs ejus centrum
deſcendere debere, donec devenerit ad eos
coeleſtes, quibus in ſoliditate, ſive in aptitudine ad per­
ſeverandum in ſuo motu per lineas rectas, eſt aequale.

Cùmque tandem ibi erit, non ampliùs ad Solem magis
accedet nec etiam ab eo recedet, niſi quatenus ab
aliquibus aliis cauſſis nonnihil hinc inde propelletur;
ſed inter iſtos globulos coeleſtes libratum, circa Solem
aſſiduè gyrabit, & erit Planeta.
Quippe ſi propiùs ac­
cederet verſùs Solem, ibi verſaretur inter globulos

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index