Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
QVÆSTIO XXVIIII.
De onere phalanga gestato.
268
Cvr quando ſuper ligno, aut huiuſmodi quopiam duo portauerint
homines æquale pondus, non ſimiliter grauantur, niſi quando pon­
dus in medio eorum fuerit; ſed magis ille premitur, cui onus vici­
nius fuerit?
An quia lignum illud vectis efficitur, cuius hypomo­
clion eſt vbi pondus geſtatum ſuſpenditur; geſtantium autem oneri proxi­
mior gerit vicem illius, quod vecte mouetur, remotior verò eſt potentia
vecte mouens.
quanto igitur plus diſtat ab hypomoclio, ſeu geſtato ponde­
re, tanto facilius mouet, hoc eſt, alterum magis deorſum premit, contra­
nitente nimirum geſtato onere tanquam hypomoclio.
ſi autem in medio fue­
rit pondus, nihilo magis alter geſtantium fit id, quod vecte mouetur, quàm
alter; neque magis mouet: ſed eodem modo alter alteri fit pondus.
Cæterum ſciendum huiuſmodi lignum, quo tranſuerſo onera deportantur
dici à latinis phalangam, vnde etiam verbum phalangare deducitur, quod
huiuſmodi geſtationem ſignificat; eſtque; Vitruuio vſitatum, & Afranio, qui
ait, capream vnam ſemilaceram quaterni ſimul phalangabant.
QVÆSTIO XXX.
De ſurgente à ſeßione.
269
Cvm ſedemus, præcipuè ſi commodè ſedeamus, ſolemus duos angu­
los rectos facere, vnum quidem, quem facit thorax cum femore;
alterum quem facit femur cum crure, vt in figura thorax ſit A B,
118[Figure 118]
femur B C, crus C D, anguli duo recti ſunt B,
& C.
Quærit igitur, cur quando ſurgere volumus angu­
los hoſce rectos in acutos commutamus, nam crus re­
trahimus ſub femur ad acutum angulum, v. g. ad poſitio­
nem C F. fitque; acutus angulus B C F. ſimiliter thoracem
femori aptamus ad acutum angulum E B C, alioquin ſur­
gere non valemus?
An quia id, quod æquale eſt, quietis
vbique eſt cauſa, rectus autem angulus eſt angulus æquali­
tatis, atque ſtationis?
quæcunque enim angulis rectis con­
ſtant, vt quadratum, vt cubus, quieti, ac ſtationi ſunt
idonea, vt propterea Pytagorei dicerent terram eſſe cubicam, propter ip­
ſius immobilitatem.
eſt autem angulus rectus, angulus æqualitatis, quia
omnes anguli recti ſunt inuicem æquales, vel quia linea illa, quæ angulum
rectum facit eſt perpendicularis alteri lineæ, cui incumbit, æqualiterque; in
vtramque partem inclinata eſt: quapropter fit, vt quæcunque conſtituta ſint
ſuper ſuperficiem terræ ad angulos rectos non cadant, ſed recta maneant.
pariter quæcunque ad angulos rectos pauimento incumbunt, non ſolum, quia
cum illo faciant angulos rectos, ſed etiam, quia ſimul faciunt cum ſuperficie

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index