Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1terræ perpendiculum. An quia qui ſurgit fit rectus; rectus autem manens,
oportet, vt ſit ſuperficiei terræ perpendicularis.
debet igitur eſſe ſecundum
eandem rectitudinem, ideſt caput ſupra thoracem, thorax verò ſupra femo­
ra, femora verò ſupra crura in eadem rectitudine, quæ horizonti perpendi­
culariter inſiſtat: quando autem ſedemus thorax, & crura, non ſunt in ea­
dem linea horizonti perpendiculariter erecta, quapropter neceſſe eſt pedes
retrahere, caput autem reclinare, vt ſic in eadem recta linea horizonti per­
pendiculariter conſtituantur, hocque; modo aſſurgere erit poſſibile.
270
Reliquæ quæſtiones ad Phyſicum ſpectant. In 33. aperit propriam ſen­
tentiam de motu proiectorum.
In 35. & vltima de vortice quamuis videatur mathematicam ſapere, eſt
tamen phyſica.
Eius autem reſolutiones tres ab Ariſt. allatas, falſas eſſe
ſuſpicor; experientia enim docet, quod ſi quippiam ponatur ſupra rotam
figuli, id non ad centrum, ſed extra rotam proijcitur.
ſed cauſa eſt, quia in
vortice aqua ipſa ſpiratim circumcurrens tandem in centrum, vbi demer­
gitur deſcendit; neceſſe igitur eſt, vt etiam ea, quæ in ipſa ſunt, ſimul cum
illa ad centrum per plures conuolutiones deducantur.
Cæterum ſi quis ve­
lit Mechanicam facultatem ſeriò aggredi, nequaquam paucis his ab Ariſt.
traditis, eisque; leui brachio pertractatis, contentus ſit: verùm Archimedem
de Aquæponderantibus, Commandinum, ac Lucam Valerium de centro
grauitatis ſolidorum, ac tandem Guidi Vbaldi Mechanica adeat, vbi hu­
ius ſcientiæ admiranda plurima, eaque; firmiſſimè demonſtrata reperiet.
IN LIBELLVM DE MVNDO
AD ALEXANDRVM.
Cvm plures libellum hunc Ariſt. attribuant, cogor loca ipſius ma­
thematica ex inſtituto exponere.
271
In 2. cap. recenſet Planetarum ordinem, iuxta antiquiſſimorum
Aſtronomorum traditiones, qui ob paucas, easque; imperfectas ob­
ſeruationes multa ignorarunt, atque in multis, & præcipuè in ordine Plane­
tarum ſtatuendo, falſi ſunt: Aſtronomi enim poſteriores, & maximè Ptolæ­
meus, vnà cum recentioribus noſtri ſeculi alium ordinem exactioribus ob­
ſeruationibus, atque demonſtrationibus aſtruentes vetuſtiſſimorum illorum
errores patefecerunt.
Eſt autem verus ordo, vt Luna ſit omnium terris pro­
xima, deinde Mercurius, tùm Venus, poſtea Sol, Mars, Iupiter, Saturnusque;
à terris altiſſimus, quos omnes ſtellarum affixarum ſphæra, quæ etiam fir­
mamentum dicitur, complectitur.
non me latet huius noſtri ſeculi di­
ligentiſſimos aſtronomos nouam mundani ſyſtematis hy­
potheſim inducere; ſed ea prædicto Planctarum
ordini parum, aut nihil repugnat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index