Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 334 > >|
1
CXLIII.
Tertia.
25

Quartò, quòd jam antè aliqui motus in iſto Planetâ
eſſe potuerint, qui diutiſſimè in eo perſeverant, licèt
aliae cauſſae repugnent.
Ut enim videmus turbinem a,
ab hoc ſolo quòd ſemel à puero intorqueatur, ſatis
virium acquirere ad perſeverandum in ſuo motu
aliquot horae minuta, interimque aliquot millia gyro­
rum abſolvere, quamvis mole ſit exiguus, & tum aer
circumjacens, tum etiam terra cui inſiſtit, ejus motui
adverſentur: ita facilè credi poteſt, ex hoc ſolo quòd
aliquis Planeta, cùm primùm factus eſt, fuerit motus,
eum à primô mundi origine ad hoc uſque tempus,
abſque ullâ notabili imminutione celeritatis, circuitus
ſuos continuare potuiſſe: quia mult` brevius eſt tem­
pus quinque vel ſex millium annorum, à quibus mun­
dus ſtetit, ſi cum magnitudine alicujus com­
paretur, quam tempus unius horae minuti cum exigui
turbinis mole collatum.
CXLIV.
Quarta.
5
10
15

Quintò denique, quòd vis ita perſeverandi in ſuo
motu ſit multò firmior & conſtantior in Planetâ, quàm
in materià coeleſti eum circumjacente; ac fir­
mior in magno Planetà quàm in minore.
Quippe iſta
vis in materiâ coeleſti pendet ex eo, qòd ejus globuli
ſimul conſpirent in eundem motum; cùmque ſint à ſe
mutuò disjuncti, parvis ex momentis fieri poteſt, ut
modò plures, modò pauciores ita ſimul conſpirent.
Unde ſequitur Planetam nunquam tam celeriter mo­
veri, quàm globulos coeleſtes eum circumjacentes:
etſi enim aequet illum eorum motum, quo ſimul cum
ipſis fertur, illi interim habent alios plures, quatenus
à ſe mutuò disjunct ſunt.
Inde etiam ſequitur,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index