1in altiori, per cuius os, qui uenas uel metalla experitur catillum forcipe im
ponit: in humiliori, per cuius partem ſuperius patentem: quo ſanè modo for
naculæ loco artifici eſt circulus ferreus: etenim ſuper focum camini ponitur,
& inferius oblinitur luto, ne flatus follis ſub ipſo exeat. Quod ſi fieret tardi
us, uena excoqueretur, & æs liqueſceret in catino triangulari, qui in eum forci
pe imponitur, & rurſus eximitur. Circulus aut altus eſt palmos duos, craſ
ſus ſemidigitum: eius ſpacium interius plerunque latum eſt pedem et palmum:
qua parte flatus follis in ipſum penetrat, exciſus eſt. Sed follis eſt duplica
tus, qualem habere ſolent aurifices, aliquando etiam fabri ferrarij: cui in me
dio eſt aſſer, in quo ineſt foramen ſpiritale, latum quinque digitos, longum ſe
ptem, ſuo aſſerculo tectum: quod è regione eſt foraminis ſpiritalis infimi aſ
ſeris. Eius uerò eadem eſt latitudo & longitudo. Sed follis longus eſt, exce
pto capite, tres pedes: latus poſtrema parte, ubi quodammodo rotundatur,
pedem & palmum: ad caput, tres palmos. Ipſum autem caput etiam longum
eſt tres palmos: latum uerò ea parte, qua cum aſſeribus coniungitur duos pal
mos & digitum. Poſtea paulatim fit anguſtius: naris, quæ unica, longa eſt pe
dem & duos digitos: ea in foramine muri, craſſi pedem & palmum, locata eſt,
ut etiam dimidia capitis pars, in quam naris includitur: circulum uerò ferre
um in foco ſtatutum tantummodo attingit: nam extra murum non eminet.
Corium follis ſui generis clauis ferreis infixum eſt aſſeribus: tum corio u
trinque aſſeres iunguntur cum capite, ſuper quo eſt corium tranſuerſarium in
aſſeris parte clauis, quibus lata ſunt capitula, infixum: ſimiliter alterum in par
te capitis: Medius autem follis aſſer ſituatus eſt in bacillo ferreo, ad quod cla
uis ferreis utrinque cuſpidatis & utrinque directò deorſum uerſus actis affigi
tur, ut leuari non poſſit. Bacillum uerò ferreum in medio eſt duorum tigno
rum erectorum, per quæ penetrat. Superius etiam axiculus ligneus, habens
codaces ferreos, in foraminibus eorundem tignorum uoluitur: in cuius me
dij forma incluſus eſt uectis, et clauis ferreis affixus, ut non queat exilire. Lon
gus autem eſt quinque pedes & dimidium: cuius poſtremam partem prehen
dit annulus ferreus bacilli ferrei, pertinentis ad caudam infimi aſſeris ipſius
follis: quam alter eius annulus ſimiliter prehendit. Itaque cùm artifex uectem
deprimit, follis pars inferior leuatur, flatumque in narem compellit: atque eti
am ſpiritus, per foramen, quod ſpiritale dicitur, aſſeris medij penetrans ſub
leuat ſuperiorem follis partem: cuius aſſeri ſuperpoſitum eſt plumbum tam
graue, ut eam follis partem rurſus poſſit deprimere: quæ depreſſa æquè ac
inferior pars per narem flatum expirat. Iſto modo ſe habet follis duplicatus:
qui fabricatus eſt propter circulum ferreum, in quo catillus triangularis, in
quo uena æris excoquitur, & æs liqueſcit, collocatur.

Circulus ferreus A. Follis duplicatæs B.
Eius naris C. Vectis D.
Eius naris C. Vectis D.