Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 355 > >|
1
Secunda verò ratio, quæ maximè eos torquet eſt quanam ratione à Luna
effici poſſit ſecundus refluxus B, primò oppoſitus, cum tota terræ moles in­
teriecta obſtare videatur.
Verum huic difficultati optimè ex opticis ſatisfacere poſſumus, fi dixe­
rimus, æſtum illum effici quidem à Luna, & Sole, ſed tamen per lumen ex
ſyderibus ad partem illam auerſam reflexum; quod vt melius explicetur, &
confirmetur.
Illud primò ſciendum non ſolam Lunam, verum etiam Solem
ad æſtum maris ciendum concurrere, quamuis primas in hoc Lunæ conce­
dat; experientia enim conſtat maiorem fieri fluxum, quando Sol, & Luna
ſimul ſunt coniuncta, vt in nouilunio accidit, quia lumina, & eorum virtu­
tes vnitæ fortius eandem maris partem directis radijs percellunt.
ſimiliter
maior fit, quando luminaria ſunt oppoſita, vt in plenilunio contingit, quia
tunc radij vnius directi, aſſociantur cum reflexis alterius radijs, hocque; mo­
do duplicati eaſdem terræ partes, & directè, & reflexè feriunt, vt melius in
ſequenti figura patebit.
Secundò præmittendum eſt, lumen Solis, & Lunæ reflecti ex denſis, ac per­
politis corporibus, vti ſunt omnia ſydera.
Tertiò, ex opticis aſſumendum, ſi corpora plurima ſphærica lumen re­
flectentia fuerint in circulari ambitu conſtituta, quemadmodum ſunt ſtellæ
affixæ in ambitu firmamenti collocatæ, reflectere plurimum lumen ad vnum,
& idem punctum, quod ſit inter lumen, & ambitum illum; quod aſſumptum
manifeſtum eſt ex Iride, vbi ex plurimis ſphæricis guttulis lumen Solis re­
flectitur ad oculum; quamuis geometricè, & quidem facilè à Perſpectiuo
demonſtrari poſſit.
Quartò, ex opticis, dato corpore luminoſo, & ſphærico reflectente, &
puncto quouis, ad quod poſſit reflecti lumen, poteſt inueniri in ſphæra refle­
ctente punctum reflexionis.
Quintò, quanto radij perpendiculariores incidunt, tanto maiorem
vim habere.
Sit ergò Sol, & Luna ſimul, vt in figura ſitque; octauæ ſphæræ portio A B C,
cum innumeris in ea affixis ſyderibus.
eſſe autem totum cœlum ſtellis penè
infinitis, ac conſtipatis refertum ſenſui palam fit, adhibito nouo illo, ac mi­
rabili Teleſcopij inuento.
Iam, vt patet ex 39.5. Alhazeni, ex ſingulis ſtellis Solis, ac Lunæ lumen
reflecti poteſt (niſi quid obſtet) ad partem terræ D, luminaribus auerſam,
vt quarto loco ſuppoſui.
& præterea ex ſtellis circa B, poſitis radij Solis re­
percuti poſſunt ad eandem terræ partem D, perpendiculares, qui præ cæte­
ris maximam vim obtinent.
quemadmodum lineæ in figura reflexæ vtcunque
oſtendunt, ideò aſſerendum eſt eos, æſtum D, excitare præcipuè poſſe, neque
terræ quantitas Solis luci obeſt, cum conſtet vmbram terræ parum ſupra
Lunæ cœlum produci.
poteſt tamen Lunæ eſſe impedimento quoad hos ra­
dios perpendiculares; ſed tamen alios minus perpendiculares, ſeu parum
obliquos nullo modo impedire poteſt, quo minus ad D, reſiliant.
qui quam­
uis ſint minus quàm perpendiculares efficaces, obtinent tamen non modi­
cam vim.
Ex ſtellis igitur circa A, & C, reflecti poteſt ex quarto fundamen­
to lumen vtriuſque luminaris ad D, quod ſatis eſt efficax, cùm ferè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index