Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1120[Figure 120]
culariter terræ D, incidat.
quamuis autem ex ſtellis F, E, lumen aliquod ad
D, tranſmittatur, tamen cum obliquè admodum illi accidat, nihil penè ef­
ficere valet.
Verumenimuerò quiſpiam in hunc modum obijciet: hac ra­
tione deberet fieri etiam æſtus in terræ lateribus H, I, quando quidem etiam
illuc lumen ex quarto fundamento reflecti poteſt.
Cui ſic reſpondendum, poſſe quidem aliquod lumen illuc reſilire, ſed ta­
men exiguum admodum, & proinde nullius penè roboris, quod experientia
deſumpta ex illuminatione Lunæ comprobari poteſt; videmus enim, quod
quanto Luna magis Soli opponitur, & proinde ſuam illuminationem magis
verſus terram obuertit, vt in plenilunio, tanto maiorem eam vim habere
æſtus excitandi.
multo verò minorem, quando eſt in aſpectu Solis quadrato,
quia dimidiam tantum ſui illuminationem nobis reflectit.
Idem proportio­
naliter de ſtellis dicendum, quæ enim luminari maximè opponuntur, vt quæ
ſunt circa B, illæ totam illuminationem terræ oſtendunt, vnde, & efficacio­
res ſunt.
cæteræ, quo magis ab illis diſtant minus de ſua illuminatione ter­
ræ, ſeu mari obuertunt, & proinde minus efficiunt.
vnde fit, vt quamuis non­
nulli radij etiam perpendiculares ad terræ latera H, I, referri poſſint, tamen
quia pauciores ſunt, quàm alibi, propterea nullam ibi æſtus prouocandi vim
obtinent.
ſydera porrò illa, quæ ſupra Solem exiſtunt, etiam ſi ipſorum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index