Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae
page |< < of 334 > >|
1tur. Non enim ampliùs Mathematicae veritates nobis
.
ſuſpectae eſſe debent, quia ſunt maximè perſpicuae.
Atque ſi advertamus quid in ſenſibus, quid in vigiliâ,
quidve in ſomno clarum ſit ac diſtinctum, illudque ab
eo quod confuſum eſt & obſcurum diſtinguamus, facilè
quid in quâlibet re pro vero habendum ſit agnoſce­
mus.
Nec opus eſt iſta pluribus verbis hoc in loco per­
ſequi, quoniam in Meditationibus Metaphyſicis jam
utcunque tractata ſunt a, & accuratior eorum explica­
tio ex ſequentium cognitione dependet.
XXX.
Hin ſequi omnia quae
clarè percipimus, ve­
ra eſſe, ac tolli dubi­
tationes antè recen­
ſitas.
20
25
5
10

Quia verò, etſi Deus non ſit deceptor, nihilominus
tamen ſaepe contingit nos falli, ut errorum noſtrorum
originem & cauſam inveſtigemus, ipſoſque praecavere
diſcamus, advertendum eſt, non tam illos ab intellectu
quàm à voluntate pendere; nec eſſe res, ad quarum
productionem realis Dei concurſus requiratur: ſed
cùm ad ipſum referuntur, eſſe tantùm negationes, &
cùm ad nos, privationes.
XXXI.
Errores noſtros, ſi ad
Deum referantur,
eſſe tantùm negatio­
nes; ſi ad nos, priva­
tiones.
15

Quippe omnes modi cogitandi, quos in nobis expe­
rimur, ad duos generales referri poſſunt: quorum
unus eſt perceptio, ſive operatio intellectùs; alius verò
volitio ſive operatio voluntatis.
Nam ſentire, imagi­
nari, & purèintelligere, ſunt tantùm diverſi modi per­
cipiendi; ut & cupere, averſari, affirmare, negare,

dubitare ſunt diverſi modi volendi.
XXXII.
Duos tantùm in nobis
eſſe modos cogitandi,
perceptionem ſcilicet
intellectûs, & opera­
tionem voluntatis.
20
25

Cùm autem aliquid percipimus, modò tantùm ni­
hil planè de ipſo affirmemus vel negemus, manifeſtum
eſt nos non falli; ut neque etiam cù m id tantùm affir­
mamus aut negamus, quod clarè & diſtinctèperci­
pimus eſſe ſic affirmandum aut negandum: ſed

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index