Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 355 > >|
1minatio tota ad terras vergat, tamen in lateribus terræ prædictis nihil ef­
ficiunt, quia in illa vel obliquè admodum radij incidunt, vel ea tantummo­
do tangunt.
Verum illuminatione ſua eaſdem maris partes, quæ ſunt ad G,
vnà cum Sole, ac Luna percellunt.
Ex quibus apparet duas tantum orbis terræ partes totis, ac plenis aſtro­
rum luminibus impeti, in quibus ſcilicet duo oppoſiti æſtus ebulliunt.
Idem poſſumus hoc modo confirmare, quia cum totum firmamentum ſit
innumeris penè ſyderibus ſtipatum, loco concaui, ac ſphæriçi ſpeculi ha­
beri poteſt, & proinde illius inſtar amborum luminarium lumen reflectere;
qua ratione patet omnem ferè ad partes prædictas D, emitti reflexionem.
His rationibus manifeſtum eſſe patet prædictum æſtus tumorem lumina­
ribus auerſum, atque antipodum ex prædicta reflexione exurgere.
Poſſet etiam quiſpiam ſic opponere, ſi illuc prædicta luminum reflexio
pertineret, non ſolum illam aquarum ebullitionem efficeret, verum etiam
lucem aliquam eòdem afferret, quod tamen ſenſu minimè apparet.
cui ſic
reſpondendum videtur, neceſſarium non eſſe, vt reflexio illa, quæ hoc modo
mare afficit tanta ſit, vt etiam illud luce ſolito maiori afficiat; quod expe­
rientia
conſtat in alijs cęli influxibus: quàm ſæpè enim Luna nubiloſo etiam
tempore, fluxum, ac refluxum priorem parit, cum tamen nullam tunc lu­
cem nobis afferat?
quamuis enim lumen ſtellarum ſuperficiem maris non
attingat, attingit tamen ſuperficiem vaporum, exhalationum, ac nubium,
quæ terram in ſphæræ modum ambiunt, ac parum à terra circumquaque at­
tolluntur: quem exhalationum ambitum deinde luminarium virtus facilè
penetrare poteſt.
Nullum præterea lumen apparet, quia lumen reflexum
præſertim ex conuexis corporibus, vt ſunt ſtellæ, valde debile eſt, quia con­
uexum
illud reflectendo non vnit, ſed diſgregat, contra quam facit concauum.
Tandem quærere quis poſſet, cur æſtus hic ſecundus minor ſit priori. Cui
reſpondendum, quia ille à directis radijs, hic verò à reflexis progignitur:
radios autem reflexos debiliores eſſe directis optici docent, atque experien­
tia confirmat.
Porrò quando luminaria ſunt oppoſita, vt ſi Luna eſſet in B, Sol verò in K,
tunc maximus fit vterque fluxus, quia radij directi vtriuſque vniuntur cum ra­
dijs reflexis alterius; ita vt vterque æſtus fiat, & per radium reflexum, & per
directum ſimul, v. g. æſtus, qui Lunæ ſubiacet fit per radium Lunæ directum,
& quia Sol eſt in oppoſitione cum Luna, ſit vt ipſius radij reflectantur, &
vniantur cum directis Lunæ ad eundem tumorem excitandum.
ſimiliter in­
fra Solem directè alius fit à directis ipſius radijs; & quia Luna ei opponitur
lumen eius ad vſque ſydera pertinens reuertitur, vnaque; cum directa Solis lu­
ce ad eundem efficiendum concurrit.
Exiſtentibus demum luminaribus circa quadratum aſpectum, vt ſi Luna
eſſet in F, Sole exiſtente in K. exiguus, ac penè nullus fit fluxus, quia eorum
vires non ſunt vnitæ, cùm radij nec incidentes, nec reflexi vniantur imò vi­
res eorum ſeparatæ maria in contrarias partes diſtrahunt, vnde fit, vt neu­
tro alteri concedente, apud neutrum victoria conſtet.
Atque hæc eſt mea de æſtu maris per reflexionem ſententia. quam iamdiu
inuentam, atque auditoribus meis ſæpius explicatam, reperi tandem non ſine

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index