DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 288 > >|
91
Si autem in L ſit potentia mouens pondus.
Dico ſpatium potentiæ ſpatii ponderis ſeſquial­
terum eſſe.
Iiſdem poſitis, perueniat orbi­
culus ABC vſq; ad MNO, &
DEF ad PQR; & H in S; &
pondus G vſq; ad T.
Et quoniam
funis HABCDEFK eſt æqualis
funi SMNOPQRk, cùm ſit
idem funis; & funes circa ſemicir
culos ABC MNO ſunt inter ſe
ſe æquales; qui verò ſunt circa
DEF PQR ſimiliter inter ſe æ­
quales; Demptis igitur AS CP
RK communibus, erunt duo CO
MA tribus DP HS FR æqua­
les.
ſed vterq; CO AM ſeorſum
eſt æqualis ſpatio potentiæ motæ.

quare duo CO MA, ſimul ſpatii
potentiæ dupli erunt: treſq; DP
HS FR ſimul ſimili modo ſpatii
ponderis moti tripli erunt.
dimidia
verò pars, hoc eſt ſpatium poten
tiæ motæ ad tertiam, ad ſpatium
ſcilicet ponderis moti ita ſe habet,
vt duplum dimidii ad duplum ter­
tii; hoc eſt, vt totum ad duas ter
180[Figure 180]
tias, quod eſt vt tria ad duo.
ſpatium ergo potentiæ in L ſpa­
tii ponderis G moti ſeſquialterum eſt.
quod oſtendere opor­
tebat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index