Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 355 > >|
1gaudio fuiſſe etiam ſubtiliſſimi Scoti opinionem, quam ipſe breuiter in pri­
mum ſent.
de creatione mundi tantummodo ſine vlla expoſitione, atque con­
firmatione proponit.
in eadem prorſus ſententia eſt Rogerius Bachon inter
Opticos probatiſſimus, cap. 5. de Speculis Mathematicis.
Aliorum demum opinationes, ſiue Angelo cuidam, ſiue virtuti totam
terram peruadenti hunc æſtum aſcribentium, non eſt meum refellere, cum
non phyſicum, ſed mathematicum agere inſtituerim.
273
Cap. 7. (Quod Imagunculas animatas eſſe, &c.) huiuſmodi imagines, &
ſtatuas, quæ ſpontè mouebantur Græci appellarunt Automata, ideſt ſpon­
tanea, cuiuſmodi ſunt automata Heronis, Alexandrini, quæ adhuc extant.
IN LIBELLVM
De admirandis auditionibus.
274
Nvmero 82. Quæ de illa inſula extra Herculis columnas ſita narrat,
eam putant recentiores Geographi, & quidem meritò nouo orbi
conuenire.
275
Numero 100. Quæ de Iſtro, ſiue Dannubio tradit, eum ſcilicet
eſſe bifidum, alteroque; ramo in Pontum, altero verò in Mediterraneum ex­
onerari: ſunt contra omnes recentiores Geographos; apparet tamen eam
fuiſſe veterum nonnullorum opinionem, quos ſequutus Ariſt. deceptus eſt,
à quibus etiam multò poſt falſi ſunt Diodorus, Pomponius, & Solinus, qui
Iſtrum Iſtriæ Prouincìæ fluuium faciunt, quem ex Iſtro Germaniæ veluti ra­
mum contra omnem veritatem deriuant.
Verùm hoc illis condonandum
præſertim antiquioribus, cum tunc temporis Geographia parum eſſet
exculta.
Primus Strabo hanc falſitatem libro 1. redarguit, & poſt ipſum Plinius
Iſtrum iſtum fabuloſum appellat.
IN LIBELLVM
De lineis inſecabilibus, ſiue indiuiduis.
276
Diſputat libellus hic ſanè acutiſſimus, Vtrum quantitas conſtet ex
indiuiſibilibus, quam quęſtionem recentiores agitant in Phyſicis
tractatione de Quantitate; atque hinc nonnulla ſumunt argumen­
ta: plura ſumpturi niſi operis obſcuritas, & mathematicarum,
ignoratio hactenus obſtitiſſet.
Sciendum igitur primo loco, nos poſſe duo indiuiſibilium genera in quan­
titate concipere.
primum eorum, quæ verè indiuidua ſunt, nullasque; habent
partes, ſiue nullo modo ſunt quanta; cuiuſmodi eſt punctum mathematicum.
Alterum quorumdam indiuiſibilium quidem, ſed tamen quantorum cu­
iuſmodi eſſent, quædam adeò minimæ lineæ, quæ omnem effugiant diuiſio­
nem: ex quibus antiqui opinabantur lineas totales, ac diuiduas componi.
atque de hoc ſecundo indiuiduorum, quantorum genere videtur opuſculum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index