DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 288 > >|
1
PROPOSITIO XXI.
Si tribus duarum trochlearum orbiculis, qua
rum altera vnius tantùm orbiculi ſupernè à po­
tentia ſuſtineatur, altera verò duorum infernè,
ponderiq; alligata, collocata fuerit, funis cir­
cumuoluatur; altero eius extremo alicubi, altero
autem ſuperiori trochleæ religato: pondus poten
tiæ ſeſquitertium erit.
Sit pondus A trochleæ inferiori alliga­
tum, quæ duos habeat orbiculos, quorum
centra ſint BC; ſuperiorq; trochlea orbicu­
lum habeat, cuius centrum D; & ſit funis
EFGHkLMN circa omnes orbiculos re
uolutus, qui religatus ſit in N, & in E tro
chleæ ſuperiori; ſit〈qué〉 potentia in O
ſuſtinens pondus A.
dico pondus po­
tentiæ ſeſquitertium eſſe.
Quoniam enim
vnuſquiſq; funis NM HG EF KL quar­
tam ſuſtinent partem ponderis A, & omnes
ſimul totum ſuſtinent pondus; tres HG
EF kL ſimul tres ſuſtinebunt partes pon­
deris A.
quare pondus A ad hos omnes
ſimul erit, vt quatuor ad tria: & cùm po­
tentia in O idem efficiat, quod HG EF kL
ſimul efficiunt; omnes enim ſuſtinet; erit po
tentia in O tribus ſimul HG EF kL æ­
qualis; & ob id pondus A ad potentiam
in O erit, vt quatuor ad tria; hoc eſt ſeſqui
tertium.
quod demonſtrare oportebat. 181[Figure 181]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index