DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 288 > >|
93PROPOSITIO XXII.
Si vtriſque duarum trochlearum ſingulis
orbiculis, quarum altera ſupernè à potentia
ſuſtineatur, altera verò infernè, ponderiq; alli­
gata, collocata fuerit, circumducatur funis; al­
tero eius extremo alicubi, altero autem ſuperio
ri trochleæ religato.
erit potentia ponderis ſeſ
quialtera.
Sit orbiculus ABC trochleæ ponderi D al
ligatæ; & EFG trochleæ ſuperioris, cuius
centrum H; ſit deinde funis k ABCEFGL
circa orbiculos reuolutus, & religatus in L, &
in k trochleæ ſuperiori; ſitq; potentia in M
ſuſtinens pondus D.
dico potentiam ponde
ris ſeſquialteram eſſe.
Quoniam enim poten
tia in E ſuſtinens pondus D ſubdupla eſt pon
deris D, potentiæ verò in E dupla eſt poten
tia in H; erit potentia in H ponderi D æqua
lis; & cùm potentia in K ſubdupla ſit ponde
ris D; erunt vtræq; ſimul potentiæ in H k ſeſ
quialteræ ponderis D.
Itaq; cùm potentia in
M duabus potentiis in Hk ſimul ſumptis ſit
æqualis, quemadmodum in ſuperioribus o­
ſtenſum eſt; erit potentia in M ſeſquialtera
ponderis D.
quod oportebat demonſtrare.
2 Huius.Ex 15 huius.2 Cor.2 Huius.
Si verò in M ſit potentia mouens pondus,
ſimiliter vt in præcedentibus oſtendetur, ſpa
tium ponderis ſpatii potentiæ ſeſquialterum
eſſe. 184[Figure 184]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index