Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
[Figure 105]
[Figure 106]
[Figure 107]
[Figure 108]
[Figure 109]
[Figure 110]
[Figure 111]
[Figure 112]
[Figure 113]
[Figure 114]
[Figure 115]
[Figure 116]
[Figure 117]
[Figure 118]
[Figure 119]
[Figure 120]
< >
page |< < of 355 > >|
1
282
Sextus locus (Rurſus quoque facilè perſuaderi poteſt ex mota duorurm circulo­
rum æqualium, nam quiſquis horum moueatur, oportet per maiorem ſemicirculum
moueri, & quæcunque alia huiuſmodi constituta ſunt de lineis, fieri non poſſe, vt
talis vllus motus peragatur, quin prius omnibus, & ſingulis interiectis occurrat.
Atque hæc Mathematicorum ſcita, multò magis ab omnibus conceſſa ſunt, quàm
illorum dicta.
Hæc eſt alia ratio, qua probat totam circuli periphæriam eſſe diuiduam.
128[Figure 128]
ſint enim duo circuli æquales primum in eo­
dem loco, vocenturque; A, & B, deinde circu­
lus B, moueatur, & diſcedat à circulo A, ma­
nente; ſtatim namque pars egreſſa E F G, erit
maior ſemicirculo, & ſemper fiet maior, ac
maior.
atque in tali motu omnes partes egre­
dientis circuli ſecantur ab omnibus partibus
circuli manentis.
vnde patet nihil eſſe in eo­
rum periphærijs, quod non diuidatur.
nul­
lum igitur in eis eſt indiuiduum.
falluntur igitur aduerſarij.
283
Septimus locus (Quamuis autem ex confutatis nuper rationibus appareat, ne­
que probabile, neque neceſſarium eſſe lineas vllas indiuiduas extare, tamen ex ijs
etiam, quæ deinceps ſubiungam, multò magis perſpicuum euadet.
& primò quidem
per ea, quæ Mathematici demonſtrant, at que addiſcenda proponunt, quæ mutare
non decet, niſt probabiliores rationes habeamus.
Nam neque lineæ, neque rectæ li­
neæ definitio cum inſecabili linea conſentit, vt quæ nec inter duo puncta extenſa
ſit, nec medium vllam habeat.
Idem, ſed paulò mutatis verbis poſtea repetit, quæ fortè ab aliquo per
errorem addita ſunt.
Verumenimuerò maximè conſiderandum eſt, quan­
tum hoc loco Ariſt. Mathematicis demonſtrationibus tribuat: quod dixe­
rim propter recentiores quoſdam, qui eò audaciæ deuenerunt, vt Euclidis
firmiſſimas, atque Ariſtot. teſtimonio, veterumque; Philoſophorum omnium
comprobatas, negare non verentur Demonſtrationes.
Cæterùm Ariſt. iterum opinionem aſſerentium lineas inſecabiles hoc mo­
do confutat: nam ſi inquit, lineam illam, quam vocant inſecabilem, eſt non
ſolum linea, ſed etiam linea recta, illi conueniret rectæ lineæ definitio, ſed
nullo modo poteſt ci conuenire, ergò tollendæ ſunt de rerum natura huiuſ­
modi lineæ.
Porrò definitio lineæ eſt, vt ſit longitudo latitudinis expers, &
ſi recta ſit ex æquo ſua interiacet puncta extrema, ergò ipſa linea media erit
inter duo indiuidua extrema puncta; at verò linea, quam ipſi volunt eſſe
indiuiduum quoddam, qua ratione medium erit inter alia duo indiuidua?
ipſi enim videntur velle iſtam lineam non habere medium vllum, ſi enim con­
cederent habere medium, iam poſſet in medio ſecari, quod ipſi nequaquam
concederent: patet igitur definitionem lineæ minimè illi conuenire, & pro­
pterea neque eſſe inter lineas enumerandam.
284
Octauus locus (Deinde omnes lineæ commenſurabiles erunt: nam omnes ab in­
diuiduis lineis dimetientur, quæqué; longitudine, quæqué; potentia ſunt commenſurabi­
les.
indiuiduæ autem lineæ ſibi ipſis commenſurabiles ſunt longitudine, cum inter ſe
fiat æquales; quare potentia quoque, quod ſi hoc eſt, diuiduum erit quadratum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index